{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/num036.htm","path":"bib/vul/num036.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/num036.htm","text":"1 Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph: locutique sunt Moysi coram principibus Isra\u00ebl, atque dixerunt:\n2 Tibi domino nostro pr\u00e6cepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Isra\u00ebl, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri:\n3 quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra h\u00e6reditate minuetur.\n4 Atque ita fiet, ut cum jubil\u00e6us, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat.\n5 Respondit Moyses filiis Isra\u00ebl et, Domino pr\u00e6cipiente, ait: Recte tribus filiorum Joseph locuta est.\n6 Et h\u00e6c lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: nubant quibus volunt, tantum ut su\u00e6 tribus hominibus:\n7 ne commisceatur possessio filiorum Isra\u00ebl de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua:\n8 et cunct\u00e6 femin\u00e6 de eadem tribu maritos accipient: ut h\u00e6reditas permaneat in familiis,\n9 nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant\n10 ut a Domino separat\u00e6 sunt. Feceruntque fili\u00e6 Salphaad ut fuerat imperatum:\n11 et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui\n12 de familia Manasse, qui fuit filius Joseph: et possessio, qu\u00e6 illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum.\n13 H\u00e6c sunt mandata atque judicia, qu\u00e6 mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Isra\u00ebl, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho.","title":"Vulgate: Numbers: Numbers Chapter 36","type":"page"}
