{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/pe1002.htm","path":"bib/vul/pe1002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/pe1002.htm","text":"1 Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,\n2 sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem:\n3 si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.\n4 Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum:\n5 et ipsi tamquam lapides vivi super\u00e6dificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.\n6 Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur.\n7 Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt \u00e6dificantes: hic factus est in caput anguli,\n8 et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.\n9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.\n10\u00a0Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.\n \n11 Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, qu\u00e6 militant adversus animam,\n12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.\n13 Subjecti igitur estote omni human\u00e6 creatur\u00e6 propter Deum: sive regi quasi pr\u00e6cellenti:\n14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum:\n15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam:\n16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes maliti\u00e6 libertatem, sed sicut servi Dei.\n17\u00a0Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate.\n \n18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.\n19 H\u00e6c est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste.\n20 Qu\u00e6 enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, h\u00e6c est gratia apud Deum.\n21 In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus:\n22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus:\n23 qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste:\n24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui, justiti\u00e6 vivamus: cujus livore sanati estis.\n25 Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.","title":"Vulgate: 1 Peter: 1 Peter Chapter 2","type":"page"}
