{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/pe1003.htm","path":"bib/vul/pe1003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/pe1003.htm","text":"1 Similiter et mulieres subdit\u00e6 sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant:\n2 considerantes in timore castam conversationem vestram.\n3 Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus:\n4 sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.\n5 Sic enim aliquando et sanct\u00e6 mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subject\u00e6 propriis viris.\n6 Sicut Sara obediebat Abrah\u00e6, dominum eum vocans: cujus estis fili\u00e6 benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.\n7\u00a0Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et coh\u00e6redibus grati\u00e6 vit\u00e6: ut non impediantur orationes vestr\u00e6.\n \n8 In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles:\n9 non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem h\u00e6reditate possideatis.\n10 Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, co\u00ebrceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.\n11 Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam:\n12 quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala.\n13 Et quis est qui vobis noceat, si boni \u00e6mulatores fueritis?\n14 Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.\n15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, qu\u00e6 in vobis est, spe.\n16 Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.\n17\u00a0Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.\n \n18 Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.\n19 In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens pr\u00e6dicavit:\n20 qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus No\u00eb, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo anim\u00e6, salv\u00e6 fact\u00e6 sunt per aquam.\n21 Quod et vos nunc similis form\u00e6 salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscienti\u00e6 bon\u00e6 interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi.\n22 Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vit\u00e6 \u00e6tern\u00e6 h\u00e6redes efficeremur: profectus in c\u00e6lum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.","title":"Vulgate: 1 Peter: 1 Peter Chapter 3","type":"page"}
