{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/pe1005.htm","path":"bib/vul/pe1005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/pe1005.htm","text":"1 Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, qu\u00e6 in futuro revelanda est, glori\u00e6 communicator:\n2 pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie:\n3 neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.\n4 Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem glori\u00e6 coronam.\n5\u00a0Similiter adolescentes subditi estote senioribus.\n Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.\n6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis:\n7 omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.\n8 Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, qu\u00e6rens quem devoret:\n9 cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei qu\u00e6 in mundo est vestr\u00e6 fraternitati fieri.\n10 Deus autem omnis grati\u00e6, qui vocavit nos in \u00e6ternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.\n11\u00a0Ipsi gloria, et imperium in s\u00e6cula s\u00e6culorum. Amen.\n \n12 Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.\n13 Salutat vos ecclesia qu\u00e6 est in Babylone co\u00eblecta, et Marcus filius meus.\n14 Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.","title":"Vulgate: 1 Peter: 1 Peter Chapter 5","type":"page"}
