{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/pe2001.htm","path":"bib/vul/pe2001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/pe2001.htm","text":"1 Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui co\u00e6qualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi.\n2 Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri:\n3 Quomodo omnia nobis divin\u00e6 virtutis su\u00e6, qu\u00e6 ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute,\n4\u00a0per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per h\u00e6c efficiamini divin\u00e6 consortes natur\u00e6: fugientes ejus, qu\u00e6 in mundo est, concupiscenti\u00e6 corruptionem.\n \n5 Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,\n6 in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,\n7 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.\n8 H\u00e6c enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.\n9 Cui enim non pr\u00e6sto sunt h\u00e6c, c\u00e6cus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.\n10 Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: h\u00e6c enim facientes, non peccabitis aliquando.\n11\u00a0Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in \u00e6ternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.\n \n12 Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in pr\u00e6senti veritate.\n13 Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione:\n14 certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi.\n15\u00a0Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.\n \n16 Non enim doctas fabulas secuto notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et pr\u00e6sentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis.\n17 Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite.\n18 Et hanc vocem nos audivimus de c\u00e6lo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.\n19 Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucern\u00e6 lucenti in caliginoso donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris:\n20 hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scriptur\u00e6 propria interpretatione non fit.\n21 Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.","title":"Vulgate: 2 Peter: 2 Peter Chapter 1","type":"page"}
