{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/pe2002.htm","path":"bib/vul/pe2002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/pe2002.htm","text":"1 Fuerunt vero et pseudoprophet\u00e6 in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem.\n2 Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur:\n3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat.\n4 Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari.\n5 Et originali mundo non pepercit, sed octavum No\u00eb justiti\u00e6 pr\u00e6conem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens.\n6 Et civitates Sodomorum et Gomorrh\u00e6orum in cinerem redigens, eversione damnavit: exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens:\n7 et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit:\n8 aspectu enim, et auditu justus erat: habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.\n9\u00a0Novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos.\n \n10 Magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditi\u00e6 ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes:\n11 ubi angeli fortitudine, et virtute cum sint majores, non portant adversum se execrabile judicium.\n12 Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem, et in perniciem in his qu\u00e6 ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt,\n13 percipientes mercedem injustiti\u00e6, voluptatem existimantes diei delicias: coinquinationes, et macul\u00e6 deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum,\n14 oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii:\n15 derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit:\n16 correptionem vero habuit su\u00e6 vesani\u00e6: subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophet\u00e6 insipientiam.\n17 Hi sunt fontes sine aqua, et nebul\u00e6 turbinibus exagitat\u00e6, quibus caligo tenebrarum reservatur.\n18 Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuri\u00e6 eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur:\n19 libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionem: a quo enim quis superatus est, hujus et servus est.\n20 Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicatis superantur: facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.\n21 Melius enim erat illis non cognoscere viam justiti\u00e6, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.\n22 Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum: et, Sus lota in volutabro luti.","title":"Vulgate: 2 Peter: 2 Peter Chapter 2","type":"page"}
