{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/pe2003.htm","path":"bib/vul/pe2003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/pe2003.htm","text":"1 Hanc ecce vobis, carissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem:\n2 ut memores sitis eorum, qu\u00e6 pr\u00e6dixi, verborum, a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum, pr\u00e6ceptorum Domini et Salvatoris.\n3 Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes,\n4 dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creatur\u00e6.\n5 Latet enim eos hoc volentes, quod c\u00e6li erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo:\n6 per qu\u00e6, ille tunc mundus aqua inundatus, periit.\n7 C\u00e6li autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum.\n8 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.\n9 Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad p\u0153nitentiam reverti.\n10\u00a0Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo c\u00e6li magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et qu\u00e6 in ipsa sunt opera, exurentur.\n \n11 Cum igitur h\u00e6c omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus,\n12 exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem c\u00e6li ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent?\n13 Novos vero c\u00e6los, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.\n14 Propter quod, carissimi, h\u00e6c exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace:\n15 et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini: sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,\n16\u00a0sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt qu\u00e6dam difficilia intellectu, qu\u00e6 indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.\n \n17 Vos igitur fratres, pr\u00e6scientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate:\n18 crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem \u00e6ternitatis. Amen.","title":"Vulgate: 2 Peter: 2 Peter Chapter 3","type":"page"}
