{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/phi001.htm","path":"bib/vul/phi001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/phi001.htm","text":"1 Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus.\n2\u00a0Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.\n \n3 Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,\n4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,\n5 super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.\n6 Confidens hoc ipsum, quia qui c\u0153pit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu:\n7 sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.\n8 Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.\n9 Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu:\n10 ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,\n11\u00a0repleti fructu justiti\u00e6 per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.\n \n12 Scire autem vos volo fratres, quia qu\u00e6 circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii:\n13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni pr\u00e6torio, et in ceteris omnibus,\n14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.\n15 Quidam quidem et propter invidiam et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum pr\u00e6dicant:\n16 quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.\n17 Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.\n18 Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.\n19 Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi,\n20 secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.\n21 Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.\n22 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.\n23 Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius:\n24 permanere autem in carne, necessarium propter vos.\n25 Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei:\n26\u00a0ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.\n \n27 Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii:\n28 et in nullo terreamini ab adversariis: qu\u00e6 illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo:\n29 quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini:\n30 idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.","title":"Vulgate: Philippians: Philippians Chapter 1","type":"page"}
