{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/phi002.htm","path":"bib/vul/phi002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/phi002.htm","text":"1 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis:\n2 implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,\n3 nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,\n4\u00a0non qu\u00e6 sua sunt singuli considerantes, sed ea qu\u00e6 aliorum.\n \n5 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu:\n6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se \u00e6qualem Deo:\n7 sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.\n8 Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.\n9 Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen:\n10 ut in nomine Jesu omne genu flectatur c\u00e6lestium, terrestrium et infernorum,\n11\u00a0et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.\n \n12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in pr\u00e6sentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.\n13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.\n14 Omnia autem facite sine murmurationibus et h\u00e6sitationibus:\n15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis prav\u00e6 et pervers\u00e6: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,\n16 verbum vit\u00e6 continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.\n17 Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestr\u00e6, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.\n18\u00a0Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.\n \n19 Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis qu\u00e6 circa vos sunt.\n20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.\n21 Omnes enim qu\u00e6 sua sunt qu\u00e6runt, non qu\u00e6 sunt Jesu Christi.\n22 Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.\n23 Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro qu\u00e6 circa me sunt.\n24 Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.\n25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis me\u00e6, mittere ad vos:\n26 quoniam quidem omnes vos desiderabat: et m\u0153stus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.\n27 Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.\n28 Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.\n29 Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote;\n30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.","title":"Vulgate: Philippians: Philippians Chapter 2","type":"page"}
