{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/phi003.htm","path":"bib/vul/phi003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/phi003.htm","text":"1 De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.\n2 Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.\n3 Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes,\n4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis,\n5 circumcisus octavo die, ex genere Isra\u00ebl, de tribu Benjamin, Hebr\u00e6us ex Hebr\u00e6is, secundum legem pharis\u00e6us,\n6 secundum \u00e6mulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, qu\u00e6 in lege est, conversatus sine querela.\n7 Sed qu\u00e6 mihi fuerunt lucra, h\u00e6c arbitratus sum propter Christum detrimenta.\n8 Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,\n9 et inveniar in illo non habens meam justitiam, qu\u00e6 ex lege est, sed illam, qu\u00e6 ex fide est Christi Jesu: qu\u00e6 ex Deo est justitia in fide,\n10 ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus:\n11 si quo modo occurram ad resurrectionem, qu\u00e6 est ex mortuis:\n12 non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.\n13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, qu\u00e6 quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero qu\u00e6 sunt priora, extendens meipsum,\n14 ad destinatum persequor, ad bravium supern\u00e6 vocationis Dei in Christo Jesu.\n15 Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.\n16 Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.\n17 Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.\n18 Multi enim ambulant, quos s\u00e6pe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi:\n19 quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.\n20 Nostra autem conversatio in c\u00e6lis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum,\n21 qui reformabit corpus humilitatis nostr\u00e6, configuratum corpori claritatis su\u00e6, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.","title":"Vulgate: Philippians: Philippians Chapter 3","type":"page"}
