{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/phi004.htm","path":"bib/vul/phi004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/phi004.htm","text":"1 Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi.\n2 Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.\n3 Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, qu\u00e6 mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vit\u00e6.\n4 Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete.\n5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est.\n6 Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestr\u00e6 innotescant apud Deum.\n7 Et pax Dei, qu\u00e6 exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.\n8 De cetero fratres, qu\u00e6cumque sunt vera, qu\u00e6cumque pudica, qu\u00e6cumque justa, qu\u00e6cumque sancta, qu\u00e6cumque amabilia, qu\u00e6cumque bon\u00e6 fam\u00e6, siqua virtus, siqua laus disciplin\u00e6, h\u00e6c cogitate.\n9\u00a0Qu\u00e6 et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, h\u00e6c agite: et Deus pacis erit vobiscum.\n \n10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis.\n11 Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.\n12 Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum): et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.\n13 Omnia possum in eo qui me confortat.\n14 Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi me\u00e6.\n15 Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli:\n16 quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.\n17 Non quia qu\u00e6ro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.\n18 Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito qu\u00e6 misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.\n19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.\n20\u00a0Deo autem et Patri nostro gloria in s\u00e6cula s\u00e6culorum. Amen.\n \n21 Salutate omnem sanctum in Christo Jesu.\n22 Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de C\u00e6saris domo sunt.\n23 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.","title":"Vulgate: Philippians: Philippians Chapter 4","type":"page"}
