{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/plm001.htm","path":"bib/vul/plm001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/plm001.htm","text":"1 Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,\n2 et Appi\u00e6 sorori carissim\u00e6, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesi\u00e6, qu\u00e6 in domo tua est.\n3\u00a0Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.\n \n4 Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,\n5 audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos:\n6 ut communicatio fidei tu\u00e6 evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.\n7\u00a0Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.\n \n8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet:\n9 propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi:\n10 obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,\n11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,\n12 quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe:\n13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii:\n14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.\n15 Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut \u00e6ternum illum reciperes:\n16 jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino?\n17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me:\n18 si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.\n19 Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes:\n20 ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino.\n21\u00a0Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies.\n \n22 Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis.\n23 Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,\n24 Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.\n25 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.","title":"Vulgate: Philemon: Philemon Chapter 1","type":"page"}
