{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/pro005.htm","path":"bib/vul/pro005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/pro005.htm","text":"1\u00a0[Fili mi, attende ad sapientiam meam,\n et prudenti\u00e6 me\u00e6 inclina aurem tuam:\n2\u00a0ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent.\n Ne attendas fallaci\u00e6 mulieris;\n3\u00a0favus enim distillans labia meretricis,\n et nitidius oleo guttur ejus:\n4\u00a0novissima autem illius amara quasi absinthium,\n et acuta quasi gladius biceps.\n5\u00a0Pedes ejus descendunt in mortem,\n et ad inferos gressus illius penetrant.\n6\u00a0Per semitam vit\u00e6 non ambulant;\n vagi sunt gressus ejus et investigabiles.\n7\u00a0Nunc ergo fili mi, audi me,\n et ne recedas a verbis oris mei.\n8\u00a0Longe fac ab ea viam tuam,\n et ne appropinques foribus domus ejus.\n9\u00a0Ne des alienis honorem tuum,\n et annos tuos crudeli:\n10\u00a0ne forte implentur extranei viribus tuis,\n et labores tui sint in domo aliena,\n11\u00a0et gemas in novissimis,\n quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum,\n et dicas:\n12\u00a0Cur detestatus sum disciplinam,\n et increpationibus non acquievit cor meum,\n13\u00a0nec audivi vocem docentium me,\n et magistris non inclinavi aurem meam?\n14\u00a0pene fui in omni malo,\n in medio ecclesi\u00e6 et synagog\u00e6.\n15\u00a0Bibe aquam de cisterna tua,\n et fluenta putei tui;\n16\u00a0deriventur fontes tui foras,\n et in plateis aquas tuas divide.\n17\u00a0Habeto eas solus,\n nec sint alieni participes tui.\n18\u00a0Sit vena tua benedicta,\n et l\u00e6tare cum muliere adolescenti\u00e6 tu\u00e6.\n19\u00a0Cerva carissima, et gratissimus hinnulus:\n ubera ejus inebrient te in omni tempore;\n in amore ejus delectare jugiter.\n20\u00a0Quare seduceris, fili mi, ab aliena,\n et foveris in sinu alterius?\n21\u00a0Respicit Dominus vias hominis,\n et omnes gressus ejus considerat.\n22\u00a0Iniquitates suas capiunt impium,\n et funibus peccatorum suorum constringitur.\n23\u00a0Ipse morietur, quia non habuit disciplinam,\n et in multitudine stultiti\u00e6 su\u00e6 decipietur.]","title":"Vulgate: Proverbs: Proverbs Chapter 5","type":"page"}
