{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/pro006.htm","path":"bib/vul/pro006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/pro006.htm","text":"1\u00a0[Fili mi, si spoponderis pro amico tuo,\n defixisti apud extraneum manum tuam:\n2\u00a0illaqueatus es verbis oris tui,\n et captus propriis sermonibus.\n3\u00a0Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera,\n quia incidisti in manum proximi tui.\n Discurre, festina, suscita amicum tuum.\n4\u00a0Ne dederis somnum oculis tuis,\n nec dormitent palpebr\u00e6 tu\u00e6.\n5\u00a0Eruere quasi damula de manu,\n et quasi avis de manu aucupis.]\n \n6\u00a0[Vade ad formicam, o piger,\n et considera vias ejus, et disce sapientiam.\n7\u00a0Qu\u00e6 cum non habeat ducem,\n nec pr\u00e6ceptorem, nec principem,\n8\u00a0parat in \u00e6state cibum sibi,\n et congregat in messe quod comedat.\n9\u00a0Usquequo, piger, dormies?\n quando consurges e somno tuo?\n10\u00a0Paululum dormies, paululum dormitabis,\n paululum conseres manus ut dormias;\n11\u00a0et veniet tibi quasi viator egestas,\n et pauperies quasi vir armatus.\n Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua,\n et egestas longe fugiet a te.]\n \n12\u00a0[Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso;\n13\u00a0annuit oculis, terit pede, digito loquitur,\n14\u00a0pravo corde machinatur malum,\n et omni tempore jurgia seminat.\n15\u00a0Huic extemplo veniet perditio sua,\n et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.]\n \n16\u00a0[Sex sunt qu\u00e6 odit Dominus,\n et septimum detestatur anima ejus:\n17\u00a0oculos sublimes, linguam mendacem,\n manus effundentes innoxium sanguinem,\n18\u00a0cor machinans cogitationes pessimas,\n pedes veloces ad currendum in malum,\n19\u00a0proferentem mendacia testem fallacem,\n et eum qui seminat inter fratres discordias.]\n \n20\u00a0[Conserva, fili mi, pr\u00e6cepta patris tui,\n et ne dimittas legem matris tu\u00e6.\n21\u00a0Liga ea in corde tuo jugiter,\n et circumda gutturi tuo.\n22\u00a0Cum ambulaveris, gradiantur tecum;\n cum dormieris, custodiant te:\n et evigilans loquere cum eis.\n23\u00a0Quia mandatum lucerna est, et lex lux,\n et via vit\u00e6 increpatio disciplin\u00e6:\n24\u00a0ut custodiant te a muliere mala,\n et a blanda lingua extrane\u00e6.\n25\u00a0Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum,\n nec capiaris nutibus illius:\n26\u00a0pretium enim scorti vix est unius panis,\n mulier autem viri pretiosam animam capit.\n27\u00a0Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo,\n ut vestimenta illius non ardeant?\n28\u00a0aut ambulare super prunas,\n ut non comburantur plant\u00e6 ejus?\n29\u00a0sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui,\n non erit mundus cum tetigerit eam.\n30\u00a0Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit:\n furatur enim ut esurientem impleat animam;\n31\u00a0deprehensus quoque reddet septuplum,\n et omnem substantiam domus su\u00e6 tradet.\n32\u00a0Qui autem adulter est,\n propter cordis inopiam perdet animam suam;\n33\u00a0turpitudinem et ignominiam congregat sibi,\n et opprobrium illius non delebitur:\n34\u00a0quia zelus et furor viri\n non parcet in die vindict\u00e6,\n35\u00a0nec acquiescet cujusquam precibus,\n nec suscipiet pro redemptione dona plurima.]","title":"Vulgate: Proverbs: Proverbs Chapter 6","type":"page"}
