{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/pro009.htm","path":"bib/vul/pro009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/pro009.htm","text":"1\u00a0[Sapientia \u00e6dificavit sibi domum:\n excidit columnas septem.\n2\u00a0Immolavit victimas suas, miscuit vinum,\n et proposuit mensam suam.\n3\u00a0Misit ancillas suas ut vocarent\n ad arcem et ad m\u0153nia civitatis.\n4\u00a0Si quis est parvulus, veniat ad me.\n Et insipientibus locuta est:\n5\u00a0Venite, comedite panem meum,\n et bibite vinum quod miscui vobis.\n6\u00a0Relinquite infantiam, et vivite,\n et ambulate per vias prudenti\u00e6.]\n \n7\u00a0[Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit,\n et qui arguit impium, sibi maculam generat.\n8\u00a0Noli arguere derisorem, ne oderit te:\n argue sapientem, et diliget te.\n9\u00a0Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia;\n doce justum, et festinabit accipere.\n10\u00a0Principium sapienti\u00e6 timor Domini,\n et scientia sanctorum prudentia.\n11\u00a0Per me enim multiplicabuntur dies tui,\n et addentur tibi anni vit\u00e6.\n12\u00a0Si sapiens fueris, tibimetipsi eris;\n si autem illusor, solus portabis malum.]\n \n13\u00a0[Mulier stulta et clamosa,\n plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,\n14\u00a0sedit in foribus domus su\u00e6,\n super sellam in excelso urbis loco,\n15\u00a0ut vocaret transeuntes per viam,\n et pergentes itinere suo:\n16\u00a0Qui est parvulus declinet ad me.\n Et vecordi locuta est:\n17\u00a0Aqu\u00e6 furtiv\u00e6 dulciores sunt,\n et panis absconditus suavior.\n18\u00a0Et ignoravit quod ibi sint gigantes,\n et in profundis inferni conviv\u00e6 ejus.]","title":"Vulgate: Proverbs: Proverbs Chapter 9","type":"page"}
