{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/pro013.htm","path":"bib/vul/pro013.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/pro013.htm","text":"1\u00a0[Filius sapiens doctrina patris;\n qui autem illusor est non audit cum arguitur.\n2\u00a0De fructu oris sui homo satiabitur bonis:\n anima autem pr\u00e6varicatorum iniqua.\n3\u00a0Qui custodit os suum custodit animam suam;\n qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.\n4\u00a0Vult et non vult piger;\n anima autem operantium impinguabitur.\n5\u00a0Verbum mendax justus detestabitur;\n impius autem confundit, et confundetur.\n6\u00a0Justitia custodit innocentis viam,\n impietas autem peccatorem supplantat.]\n \n7\u00a0[Est quasi dives, cum nihil habeat,\n et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.\n8\u00a0Redemptio anim\u00e6 viri diviti\u00e6 su\u00e6;\n qui autem pauper est, increpationem non sustinet.\n9\u00a0Lux justorum l\u00e6tificat:\n lucerna autem impiorum extinguetur.\n10\u00a0Inter superbos semper jurgia sunt;\n qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.\n11\u00a0Substantia festinata minuetur;\n qu\u00e6 autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.\n12\u00a0Spes qu\u00e6 differtur affligit animam;\n lignum vit\u00e6 desiderium veniens.]\n \n13\u00a0[Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat;\n qui autem timet pr\u00e6ceptum, in pace versabitur.\n Anim\u00e6 dolos\u00e6 errant in peccatis:\n justi autem misericordes sunt, et miserantur.\n14\u00a0Lex sapientis fons vit\u00e6,\n ut declinet a ruina mortis.\n15\u00a0Doctrina bona dabit gratiam;\n in itinere contemptorum vorago.\n16\u00a0Astutus omnia agit cum consilio;\n qui autem fatuus est aperit stultitiam.\n17\u00a0Nuntius impii cadet in malum;\n legatus autem fidelis, sanitas.\n18\u00a0Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam;\n qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.\n19\u00a0Desiderium si compleatur delectat animam;\n detestantur stulti eos qui fugiunt mala.\n20\u00a0Qui cum sapientibus graditur sapiens erit;\n amicus stultorum similis efficietur.]\n \n21\u00a0[Peccatores persequitur malum,\n et justis retribuentur bona.\n22\u00a0Bonus reliquit h\u00e6redes filios et nepotes,\n et custoditur justo substantia peccatoris.\n23\u00a0Multi cibi in novalibus patrum,\n et aliis congregantur absque judicio.\n24\u00a0Qui parcit virg\u00e6 odit filium suum;\n qui autem diligit illum instanter erudit.\n25\u00a0Justus comedit et replet animam suam;\n venter autem impiorum insaturabilis.]","title":"Vulgate: Proverbs: Proverbs Chapter 13","type":"page"}
