{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/pro014.htm","path":"bib/vul/pro014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/pro014.htm","text":"1\u00a0[Sapiens mulier \u00e6dificat domum suam;\n insipiens exstructam quoque manibus destruet.\n2\u00a0Ambulans recto itinere, et timens Deum,\n despicitur ab eo qui infami graditur via.\n3\u00a0In ore stulti virga superbi\u00e6;\n labia autem sapientium custodiunt eos.\n4\u00a0Ubi non sunt boves, pr\u00e6sepe vacuum est;\n ubi autem plurim\u00e6 segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.\n5\u00a0Testis fidelis non mentitur;\n profert autem mendacium dolosus testis.\n6\u00a0Qu\u00e6rit derisor sapientiam, et non invenit;\n doctrina prudentium facilis.\n7\u00a0Vade contra virum stultum,\n et nescit labia prudenti\u00e6.\n8\u00a0Sapientia callidi est intelligere viam suam,\n et imprudentia stultorum errans.\n9\u00a0Stultus illudet peccatum,\n et inter justos morabitur gratia.\n10\u00a0Cor quod novit amaritudinem anim\u00e6 su\u00e6,\n in gaudio ejus non miscebitur extraneus.\n11\u00a0Domus impiorum delebitur:\n tabernacula vero justorum germinabunt.\n12\u00a0Est via qu\u00e6 videtur homini justa,\n novissima autem ejus deducunt ad mortem.\n13\u00a0Risus dolore miscebitur,\n et extrema gaudii luctus occupat.\n14\u00a0Viis suis replebitur stultus,\n et super eum erit vir bonus.]\n \n15\u00a0[Innocens credit omni verbo;\n astutus considerat gressus suos.\n Filio doloso nihil erit boni;\n servo autem sapienti prosperi erunt actus,\n et dirigetur via ejus.\n16\u00a0Sapiens timet, et declinat a malo;\n stultus transilit, et confidit.\n17\u00a0Impatiens operabitur stultitiam,\n et vir versutus odiosus est.\n18\u00a0Possidebunt parvuli stultitiam,\n et exspectabunt astuti scientiam.\n19\u00a0Jacebunt mali ante bonos,\n et impii ante portas justorum.\n20\u00a0Etiam proximo suo pauper odiosus erit:\n amici vero divitum multi.\n21\u00a0Qui despicit proximum suum peccat;\n qui autem miseretur pauperis beatus erit.\n Qui credit in Domino misericordiam diligit.\n22\u00a0Errant qui operantur malum;\n misericordia et veritas pr\u00e6parant bona.\n23\u00a0In omni opere erit abundantia;\n ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.\n24\u00a0Corona sapientium diviti\u00e6 eorum;\n fatuitas stultorum imprudentia.\n25\u00a0Liberat animas testis fidelis,\n et profert mendacia versipellis.]\n \n26\u00a0[In timore Domini fiducia fortitudinis,\n et filiis ejus erit spes.\n27\u00a0Timor Domini fons vit\u00e6,\n ut declinent a ruina mortis.\n28\u00a0In multitudine populi dignitas regis,\n et in paucitate plebis ignominia principis.\n29\u00a0Qui patiens est multa gubernatur prudentia;\n qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.\n30\u00a0Vita carnium sanitas cordis;\n putredo ossium invidia.\n31\u00a0Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus;\n honorat autem eum qui miseretur pauperis.\n32\u00a0In malitia sua expelletur impius:\n sperat autem justus in morte sua.\n33\u00a0In corde prudentis requiescit sapientia,\n et indoctos quosque erudiet.\n34\u00a0Justitia elevat gentem;\n miseros autem facit populos peccatum.\n35\u00a0Acceptus est regi minister intelligens;\n iracundiam ejus inutilis sustinebit.]","title":"Vulgate: Proverbs: Proverbs Chapter 14","type":"page"}
