{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/pro016.htm","path":"bib/vul/pro016.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/pro016.htm","text":"1\u00a0[Hominis est animam pr\u00e6parare,\n et Domini gubernare linguam.\n2\u00a0Omnes vi\u00e6 hominis patent oculis ejus;\n spirituum ponderator est Dominus.\n3\u00a0Revela Domino opera tua,\n et dirigentur cogitationes tu\u00e6.\n4\u00a0Universa propter semetipsum operatus est Dominus;\n impium quoque ad diem malum.\n5\u00a0Abominatio Domini est omnis arrogans;\n etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens.\n Initium vi\u00e6 bon\u00e6 facere justitiam;\n accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.\n6\u00a0Misericordia et veritate redimitur iniquitas,\n et in timore Domini declinatur a malo.\n7\u00a0Cum placuerint Domino vi\u00e6 hominis,\n inimicos quoque ejus convertet ad pacem.\n8\u00a0Melius est parum cum justitia\n quam multi fructus cum iniquitate.\n9\u00a0Cor hominis disponit viam suam,\n sed Domini est dirigere gressus ejus.]\n \n10\u00a0[Divinatio in labiis regis;\n in judicio non errabit os ejus.\n11\u00a0Pondus et statera judicia Domini sunt,\n et opera ejus omnes lapides sacculi.\n12\u00a0Abominabiles regi qui agunt impie,\n quoniam justitia firmatur solium.\n13\u00a0Voluntas regum labia justa;\n qui recta loquitur diligetur.\n14\u00a0Indignatio regis nuntii mortis,\n et vir sapiens placabit eam.\n15\u00a0In hilaritate vultus regis vita,\n et clementia ejus quasi imber serotinus.]\n \n16\u00a0[Posside sapientiam, quia auro melior est,\n et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.\n17\u00a0Semita justorum declinat mala;\n custos anim\u00e6 su\u00e6 servat viam suam.\n18\u00a0Contritionem pr\u00e6cedit superbia,\n et ante ruinam exaltatur spiritus.\n19\u00a0Melius est humiliari cum mitibus\n quam dividere spolia cum superbis.\n20\u00a0Eruditus in verbo reperiet bona,\n et qui sperat in Domino beatus est.\n21\u00a0Qui sapiens est corde appellabitur prudens,\n et qui dulcis eloquio majora percipiet.\n22\u00a0Fons vit\u00e6 eruditio possidentis;\n doctrina stultorum fatuitas.]\n \n23\u00a0[Cor sapientis erudiet os ejus,\n et labiis ejus addet gratiam.\n24\u00a0Favus mellis composita verba;\n dulcedo anim\u00e6 sanitas ossium.\n25\u00a0Est via qu\u00e6 videtur homini recta,\n et novissima ejus ducunt ad mortem.\n26\u00a0Anima laborantis laborat sibi,\n quia compulit eum os suum.\n27\u00a0Vir impius fodit malum,\n et in labiis ejus ignis ardescit.\n28\u00a0Homo perversus suscitat lites,\n et verbosus separat principes.\n29\u00a0Vir iniquus lactat amicum suum,\n et ducit eum per viam non bonam.\n30\u00a0Qui attonitis oculis cogitat prava,\n mordens labia sua perficit malum.\n31\u00a0Corona dignitatis senectus,\n qu\u00e6 in viis justiti\u00e6 reperietur.\n32\u00a0Melior est patiens viro forti,\n et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.\n33\u00a0Sortes mittuntur in sinum,\n sed a Domino temperantur.]","title":"Vulgate: Proverbs: Proverbs Chapter 16","type":"page"}
