{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/pro019.htm","path":"bib/vul/pro019.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/pro019.htm","text":"1\u00a0[Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua\n quam dives torquens labia sua, et insipiens.\n2\u00a0Ubi non est scientia anim\u00e6, non est bonum,\n et qui festinus est pedibus offendet.\n3\u00a0Stultitia hominis supplantat gressus ejus,\n et contra Deum fervet animo suo.\n4\u00a0Diviti\u00e6 addunt amicos plurimos;\n a paupere autem et hi quos habuit separantur.\n5\u00a0Testis falsus non erit impunitus,\n et qui mendacia loquitur non effugiet.\n6\u00a0Multi colunt personam potentis,\n et amici sunt dona tribuentis.\n7\u00a0Fratres hominis pauperis oderunt eum;\n insuper et amici procul recesserunt ab eo.]\n [Qui tantum verba sectatur nihil habebit;\n8\u00a0qui autem possessor est mentis diligit animam suam,\n et custos prudenti\u00e6 inveniet bona.\n9\u00a0Falsus testis non erit impunitus,\n et qui loquitur mendacia peribit.\n10\u00a0Non decent stultum delici\u00e6,\n nec servum dominari principibus.\n11\u00a0Doctrina viri per patientiam noscitur,\n et gloria ejus est iniqua pr\u00e6tergredi.\n12\u00a0Sicut fremitus leonis, ita et regis ira,\n et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.\n13\u00a0Dolor patris filius stultus,\n et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.\n14\u00a0Domus et diviti\u00e6 dantur a parentibus;\n a Domino autem proprie uxor prudens.\n15\u00a0Pigredo immittit soporem,\n et anima dissoluta esuriet.\n16\u00a0Qui custodit mandatum custodit animam suam;\n qui autem negligit viam suam mortificabitur.\n17\u00a0F\u0153neratur Domino qui miseretur pauperis,\n et vicissitudinem suam reddet ei.\n18\u00a0Erudi filium tuum; ne desperes:\n ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.\n19\u00a0Qui impatiens est sustinebit damnum,\n et cum rapuerit, aliud apponet.\n20\u00a0Audi consilium, et suscipe disciplinam,\n ut sis sapiens in novissimis tuis.\n21\u00a0Mult\u00e6 cogitationes in corde viri;\n voluntas autem Domini permanebit.\n22\u00a0Homo indigens misericors est,\n et melior est pauper quam vir mendax.\n23\u00a0Timor Domini ad vitam,\n et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.]\n \n24\u00a0[Abscondit piger manum suam sub ascella,\n nec ad os suum applicat eam.\n25\u00a0Pestilente flagellato stultus sapientior erit;\n si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.\n26\u00a0Qui affligit patrem, et fugat matrem,\n ignominiosus est et infelix.\n27\u00a0Non cesses, fili, audire doctrinam,\n nec ignores sermones scienti\u00e6.\n28\u00a0Testis iniquus deridet judicium,\n et os impiorum devorat iniquitatem.\n29\u00a0Parata sunt derisoribus judicia,\n et mallei percutientes stultorum corporibus.]","title":"Vulgate: Proverbs: Proverbs Chapter 19","type":"page"}
