{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/pro020.htm","path":"bib/vul/pro020.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/pro020.htm","text":"1\u00a0[Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas:\n quicumque his delectatur non erit sapiens.\n2\u00a0Sicut rugitus leonis, ita et terror regis:\n qui provocat eum peccat in animam suam.\n3\u00a0Honor est homini qui separat se a contentionibus;\n omnes autem stulti miscentur contumeliis.\n4\u00a0Propter frigus piger arare noluit;\n mendicabit ergo \u00e6state, et non dabitur illi.\n5\u00a0Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri;\n sed homo sapiens exhauriet illud.\n6\u00a0Multi homines misericordes vocantur;\n virum autem fidelem quis inveniet?]\n \n7\u00a0[Justus qui ambulat in simplicitate sua\n beatos post se filios derelinquet.\n8\u00a0Rex qui sedet in solio judicii\n dissipat omne malum intuitu suo.\n9\u00a0Quis potest dicere: Mundum est cor meum;\n purus sum a peccato?\n10\u00a0Pondus et pondus, mensura et mensura:\n utrumque abominabile est apud Deum.\n11\u00a0Ex studiis suis intelligitur puer,\n si munda et recta sint opera ejus.\n12\u00a0Aurem audientem, et oculum videntem:\n Dominus fecit utrumque.\n13\u00a0Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat:\n aperi oculos tuos, et saturare panibus.\n14\u00a0Malum est, malum est, dicit omnis emptor;\n et cum recesserit, tunc gloriabitur.\n15\u00a0Est aurum et multitudo gemmarum,\n et vas pretiosum labia scienti\u00e6.]\n \n16\u00a0[Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni,\n et pro extraneis aufer pignus ab eo.\n17\u00a0Suavis est homini panis mendacii,\n et postea implebitur os ejus calculo.\n18\u00a0Cogitationes consiliis roborantur,\n et gubernaculis tractanda sunt bella.\n19\u00a0Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter,\n et dilatat labia sua, ne commiscearis.\n20\u00a0Qui maledicit patri suo et matri,\n extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris:\n21\u00a0h\u00e6reditas ad quam festinatur in principio,\n in novissimo benedictione carebit.\n22\u00a0Ne dicas: Reddam malum:\n exspecta Dominum, et liberabit te.\n23\u00a0Abominatio est apud Dominum pondus et pondus;\n statera dolosa non est bona.\n24\u00a0A Domino diriguntur gressus viri:\n quis autem hominum intelligere potest viam suam?\n25\u00a0Ruina est homini devorare sanctos,\n et post vota retractare.]\n \n26\u00a0[Dissipat impios rex sapiens,\n et incurvat super eos fornicem.\n27\u00a0Lucerna Domini spiraculum hominis,\n qu\u00e6 investigat omnia secreta ventris.\n28\u00a0Misericordia et veritas custodiunt regem,\n et roboratur clementia thronus ejus.\n29\u00a0Exsultatio juvenum fortitudo eorum,\n et dignitas senum canities.\n30\u00a0Livor vulneris absterget mala,\n et plag\u00e6 in secretioribus ventris.]","title":"Vulgate: Proverbs: Proverbs Chapter 20","type":"page"}
