{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/pro021.htm","path":"bib/vul/pro021.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/pro021.htm","text":"1\u00a0[Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini:\n quocumque voluerit, inclinabit illud.\n2\u00a0Omnis via viri recta sibi videtur:\n appendit autem corda Dominus.\n3\u00a0Facere misericordiam et judicium\n magis placet Domino quam victim\u00e6.\n4\u00a0Exaltatio oculorum est dilatatio cordis;\n lucerna impiorum peccatum.\n5\u00a0Cogitationes robusti semper in abundantia;\n omnis autem piger semper in egestate est.]\n \n6\u00a0[Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est,\n et impingetur ad laqueos mortis.\n7\u00a0Rapin\u00e6 impiorum detrahent eos,\n quia noluerunt facere judicium.\n8\u00a0Perversa via viri aliena est;\n qui autem mundus est, rectum opus ejus.\n9\u00a0Melius est sedere in angulo domatis,\n quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.\n10\u00a0Anima impii desiderat malum:\n non miserebitur proximo suo.\n11\u00a0Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus,\n et si sectetur sapientem, sumet scientiam.\n12\u00a0Excogitat justus de domo impii,\n ut detrahat impios a malo.]\n \n13\u00a0[Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis,\n et ipse clamabit, et non exaudietur.\n14\u00a0Munus absconditum extinguit iras,\n et donum in sinu indignationem maximam.\n15\u00a0Gaudium justo est facere judicium,\n et pavor operantibus iniquitatem.\n16\u00a0Vir qui erraverit a via doctrin\u00e6\n in c\u0153tu gigantum commorabitur.\n17\u00a0Qui diligit epulas in egestate erit;\n qui amat vinum et pinguia non ditabitur.\n18\u00a0Pro justo datur impius,\n et pro rectis iniquus.\n19\u00a0Melius est habitare in terra deserta\n quam cum muliere rixosa et iracunda.\n20\u00a0Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi:\n et imprudens homo dissipabit illud.\n21\u00a0Qui sequitur justitiam et misericordiam\n inveniet vitam, justitiam, et gloriam.\n22\u00a0Civitatem fortium ascendit sapiens,\n et destruxit robur fiduci\u00e6 ejus.\n23\u00a0Qui custodit os suum et linguam suam\n custodit ab angustiis animam suam.\n24\u00a0Superbus et arrogans vocatur indoctus,\n qui in ira operatur superbiam.\n25\u00a0Desideria occidunt pigrum:\n noluerunt enim quidquam manus ejus operari.\n26\u00a0Tota die concupiscit et desiderat;\n qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.\n27\u00a0Hosti\u00e6 impiorum abominabiles,\n quia offeruntur ex scelere.\n28\u00a0Testis mendax peribit;\n vir obediens loquetur victoriam.\n29\u00a0Vir impius procaciter obfirmat vultum suum;\n qui autem rectus est corrigit viam suam.\n30\u00a0Non est sapientia, non est prudentia,\n non est consilium contra Dominum.\n31\u00a0Equus paratur ad diem belli;\n Dominus autem salutem tribuit.]","title":"Vulgate: Proverbs: Proverbs Chapter 21","type":"page"}
