{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/pro023.htm","path":"bib/vul/pro023.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/pro023.htm","text":"1\u00a0[Quando sederis ut comedas cum principe,\n diligenter attende qu\u00e6 apposita sunt ante faciem tuam.\n2\u00a0Et statue cultrum in gutture tuo:\n si tamen habes in potestate animam tuam.\n3\u00a0Ne desideres de cibis ejus,\n in quo est panis mendacii.\n4\u00a0Noli laborare ut diteris,\n sed prudenti\u00e6 tu\u00e6 pone modum.\n5\u00a0Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere,\n quia facient sibi pennas quasi aquil\u00e6, et volabunt in c\u00e6lum.\n6\u00a0Ne comedas cum homine invido,\n et ne desideres cibos ejus:\n7\u00a0quoniam in similitudinem arioli et conjectoris\n \u00e6stimat quod ignorat.\n Comede et bibe, dicet tibi;\n et mens ejus non est tecum.\n8\u00a0Cibos quos comederas evomes,\n et perdes pulchros sermones tuos.\n9\u00a0In auribus insipientium ne loquaris,\n qui despicient doctrinam eloquii tui.\n10\u00a0Ne attingas parvulorum terminos,\n et agrum pupillorum ne intro\u00ebas:\n11\u00a0propinquus enim illorum fortis est,\n et ipse judicabit contra te causam illorum.]\n \n12\u00a0[Ingrediatur ad doctrinam cor tuum,\n et aures tu\u00e6 ad verba scienti\u00e6.\n13\u00a0Noli subtrahere a puero disciplinam:\n si enim percusseris eum virga, non morietur.\n14\u00a0Tu virga percuties eum,\n et animam ejus de inferno liberabis.\n15\u00a0Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus,\n gaudebit tecum cor meum:\n16\u00a0et exsultabunt renes mei,\n cum locuta fuerint rectum labia tua.\n17\u00a0Non \u00e6muletur cor tuum peccatores,\n sed in timore Domini esto tota die:\n18\u00a0quia habebis spem in novissimo,\n et pr\u00e6stolatio tua non auferetur.\n19\u00a0Audi, fili mi, et esto sapiens,\n et dirige in via animum tuum.\n20\u00a0Noli esse in conviviis potatorum,\n nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt:\n21\u00a0quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur,\n et vestietur pannis dormitatio.\n22\u00a0Audi patrem tuum, qui genuit te,\n et ne contemnas cum senuerit mater tua.\n23\u00a0Veritatem eme, et noli vendere sapientiam,\n et doctrinam, et intelligentiam.\n24\u00a0Exsultat gaudio pater justi;\n qui sapientem genuit, l\u00e6tabitur in eo.\n25\u00a0Gaudeat pater tuus et mater tua,\n et exsultet qu\u00e6 genuit te.\n26\u00a0Pr\u00e6be, fili mi, cor tuum mihi,\n et oculi tui vias meas custodiant.\n27\u00a0Fovea enim profunda est meretrix,\n et puteus angustus aliena.\n28\u00a0Insidiatur in via quasi latro,\n et quos incautos viderit, interficiet.]\n \n29\u00a0[Cui v\u00e6? cujus patri v\u00e6?\n cui rix\u00e6? cui fove\u00e6?\n cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum?\n30\u00a0nonne his qui commorantur in vino,\n et student calicibus epotandis?\n31\u00a0Ne intuearis vinum quando flavescit,\n cum splenduerit in vitro color ejus:\n ingreditur blande,\n32\u00a0sed in novissimo mordebit ut coluber,\n et sicut regulus venena diffundet.\n33\u00a0Oculi tui videbunt extraneas,\n et cor tuum loquetur perversa.\n34\u00a0Et eris sicut dormiens in medio mari,\n et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.\n35\u00a0Et dices: Verberaverunt me, sed non dolui;\n traxerunt me, et ego non sensi.\n Quando evigilabo, et rursus vina reperiam?]","title":"Vulgate: Proverbs: Proverbs Chapter 23","type":"page"}
