{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/pro024.htm","path":"bib/vul/pro024.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/pro024.htm","text":"1\u00a0[Ne \u00e6muleris viros malos,\n nec desideres esse cum eis:\n2\u00a0quia rapinas meditatur mens eorum,\n et fraudes labia eorum loquuntur.\n3\u00a0Sapientia \u00e6dificabitur domus,\n et prudentia roborabitur.\n4\u00a0In doctrina replebuntur cellaria,\n universa substantia pretiosa et pulcherrima.\n5\u00a0Vir sapiens fortis est,\n et vir doctus robustus et validus:\n6\u00a0quia cum dispositione initur bellum,\n et erit salus ubi multa consilia sunt.\n7\u00a0Excelsa stulto sapientia;\n in porta non aperiet os suum.\n8\u00a0Qui cogitat mala facere stultus vocabitur:\n9\u00a0cogitatio stulti peccatum est,\n et abominatio hominum detractor.\n10\u00a0Si desperaveris lassus in die angusti\u00e6,\n imminuetur fortitudo tua.]\n \n11\u00a0[Erue eos qui ducuntur ad mortem,\n et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.\n12\u00a0Si dixeris: Vires non suppetunt;\n qui inspector est cordis ipse intelligit:\n et servatorem anim\u00e6 tu\u00e6 nihil fallit,\n reddetque homini juxta opera sua.\n13\u00a0Comede, fili mi, mel, quia bonum est,\n et favum dulcissimum gutturi tuo.\n14\u00a0Sic et doctrina sapienti\u00e6 anim\u00e6 tu\u00e6:\n quam cum inveneris, habebis in novissimis spem,\n et spes tua non peribit.\n15\u00a0Ne insidieris, et qu\u00e6ras impietatem in domo justi,\n neque vastes requiem ejus.\n16\u00a0Septies enim cadet justus, et resurget:\n impii autem corruent in malum.\n17\u00a0Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas,\n et in ruina ejus ne exsultet cor tuum:\n18\u00a0ne forte videat Dominus, et displiceat ei,\n et auferat ab eo iram suam.\n19\u00a0Ne contendas cum pessimis,\n nec \u00e6muleris impios:\n20\u00a0quoniam non habent futurorum spem mali,\n et lucerna impiorum extinguetur.\n21\u00a0Time Dominum, fili mi, et regem,\n et cum detractoribus non commiscearis:\n22\u00a0quoniam repente consurget perditio eorum,\n et ruinam utriusque quis novit?]\n \n23\u00a0H\u00e6c quoque sapientibus. [Cognoscere personam in judicio non est bonum.\n24\u00a0Qui dicunt impio: Justus es: maledicent eis populi,\n et detestabuntur eos tribus.\n25\u00a0Qui arguunt eum laudabuntur,\n et super ipsos veniet benedictio.\n26\u00a0Labia deosculabitur\n qui recta verba respondet.\n27\u00a0Pr\u00e6para foris opus tuum,\n et diligenter exerce agrum tuum,\n ut postea \u00e6difices domum tuam.\n28\u00a0Ne sis testis frustra contra proximum tuum,\n nec lactes quemquam labiis tuis.\n29\u00a0Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei;\n reddam unicuique secundum opus suum.]\n \n30\u00a0[Per agrum hominis pigri transivi,\n et per vineam viri stulti:\n31\u00a0et ecce totum repleverant urtic\u00e6,\n et operuerant superficiem ejus spin\u00e6,\n et maceria lapidum destructa erat.\n32\u00a0Quod cum vidissem, posui in corde meo,\n et exemplo didici disciplinam.\n33\u00a0Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis;\n pauxillum manus conseres ut quiescas:\n34\u00a0et veniet tibi quasi cursor egestas,\n et mendicitas quasi vir armatus.]","title":"Vulgate: Proverbs: Proverbs Chapter 24","type":"page"}
