{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/pro029.htm","path":"bib/vul/pro029.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/pro029.htm","text":"1\u00a0[Viro qui corripientem dura cervice contemnit,\n repentinus ei superveniet interitus,\n et eum sanitas non sequetur.\n2\u00a0In multiplicatione justorum l\u00e6tabitur vulgus;\n cum impii sumpserint principatum, gemet populus.\n3\u00a0Vir qui amat sapientiam l\u00e6tificat patrem suum;\n qui autem nutrit scorta perdet substantiam.\n4\u00a0Rex justus erigit terram;\n vir avarus destruet eam.\n5\u00a0Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo\n rete expandit gressibus ejus.\n6\u00a0Peccantem virum iniquum involvet laqueus,\n et justus laudabit atque gaudebit.\n7\u00a0Novit justus causam pauperum;\n impius ignorat scientiam.\n8\u00a0Homines pestilentes dissipant civitatem;\n sapientes vero avertunt furorem.\n9\u00a0Vir sapiens si cum stulto contenderit,\n sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.\n10\u00a0Viri sanguinum oderunt simplicem;\n justi autem qu\u00e6runt animam ejus.\n11\u00a0Totum spiritum suum profert stultus;\n sapiens differt, et reservat in posterum.\n12\u00a0Princeps qui libenter audit verba mendacii,\n omnes ministros habet impios.\n13\u00a0Pauper et creditor obviaverunt sibi:\n utriusque illuminator est Dominus.\n14\u00a0Rex qui judicat in veritate pauperes,\n thronus ejus in \u00e6ternum firmabitur.]\n \n15\u00a0[Virga atque correptio tribuit sapientiam;\n puer autem qui dimittitur voluntati su\u00e6 confundit matrem suam.\n16\u00a0In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera,\n et justi ruinas eorum videbunt.\n17\u00a0Erudi filium tuum, et refrigerabit te,\n et dabit delicias anim\u00e6 tu\u00e6.\n18\u00a0Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus;\n qui vero custodit legem beatus est.\n19\u00a0Servus verbis non potest erudiri,\n quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.\n20\u00a0Vidisti hominem velocem ad loquendum?\n stultitia magis speranda est quam illius correptio.\n21\u00a0Qui delicate a pueritia nutrit servum suum\n postea sentiet eum contumacem.]\n \n22\u00a0[Vir iracundus provocat rixas,\n et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.\n23\u00a0Superbum sequitur humilitas,\n et humilem spiritu suscipiet gloria.\n24\u00a0Qui cum fure participat odit animam suam;\n adjurantem audit, et non indicat.\n25\u00a0Qui timet hominem cito corruet;\n qui sperat in Domino sublevabitur.\n26\u00a0Multi requirunt faciem principis,\n et judicium a Domino egreditur singulorum.\n27\u00a0Abominantur justi virum impium,\n et abominantur impii eos qui in recta sunt via.\n Verbum custodiens filius\n extra perditionem erit.]","title":"Vulgate: Proverbs: Proverbs Chapter 29","type":"page"}
