{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/pro031.htm","path":"bib/vul/pro031.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/pro031.htm","text":"1 Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.\n2\u00a0[Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei?\n quid, dilecte votorum meorum?\n3\u00a0Ne dederis mulieribus substantiam tuam,\n et divitias tuas ad delendos reges.\n4\u00a0Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum,\n quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas;\n5\u00a0et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum,\n et mutent causam filiorum pauperis.\n6\u00a0Date siceram m\u0153rentibus,\n et vinum his qui amaro sunt animo.\n7\u00a0Bibant, et obliviscantur egestatis su\u00e6,\n et doloris sui non recordentur amplius.\n8\u00a0Aperi os tuum muto,\n et causis omnium filiorum qui pertranseunt.\n9\u00a0Aperi os tuum, decerne quod justum est,\n et judica inopem et pauperem.]\n \n10\u00a0[Mulierem fortem quis inveniet?\n procul et de ultimis finibus pretium ejus.\n11\u00a0Confidit in ea cor viri sui,\n et spoliis non indigebit.\n12\u00a0Reddet ei bonum, et non malum,\n omnibus diebus vit\u00e6 su\u00e6.\n13\u00a0Qu\u00e6sivit lanam et linum,\n et operata est consilia manuum suarum.\n14\u00a0Facta est quasi navis institoris,\n de longe portans panem suum.\n15\u00a0Et de nocte surrexit,\n deditque pr\u00e6dam domesticis suis,\n et cibaria ancillis suis.\n16\u00a0Consideravit agrum, et emit eum;\n de fructu manuum suarum plantavit vineam.\n17\u00a0Accinxit fortitudine lumbos suos,\n et roboravit brachium suum.\n18\u00a0Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus;\n non extinguetur in nocte lucerna ejus.\n19\u00a0Manum suam misit ad fortia,\n et digiti ejus apprehenderunt fusum.\n20\u00a0Manum suam aperuit inopi,\n et palmas suas extendit ad pauperem.\n21\u00a0Non timebit domui su\u00e6 a frigoribus nivis;\n omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.\n22\u00a0Stragulatam vestem fecit sibi;\n byssus et purpura indumentum ejus.\n23\u00a0Nobilis in portis vir ejus,\n quando sederit cum senatoribus terr\u00e6.\n24\u00a0Sindonem fecit, et vendidit,\n et cingulum tradidit Chanan\u00e6o.\n25\u00a0Fortitudo et decor indumentum ejus,\n et ridebit in die novissimo.\n26\u00a0Os suum aperuit sapienti\u00e6,\n et lex clementi\u00e6 in lingua ejus.\n27\u00a0Consideravit semitas domus su\u00e6,\n et panem otiosa non comedit.\n28\u00a0Surrexerunt filii ejus, et beatissimam pr\u00e6dicaverunt;\n vir ejus, et laudavit eam.\n29\u00a0Mult\u00e6 fili\u00e6 congregaverunt divitias;\n tu supergressa es universas.\n30\u00a0Fallax gratia, et vana est pulchritudo:\n mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.\n31\u00a0Date ei de fructu manuum suarum,\n et laudent eam in portis opera ejus.]","title":"Vulgate: Proverbs: Proverbs Chapter 31","type":"page"}
