{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/psa003.htm","path":"bib/vul/psa003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/psa003.htm","text":"1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.\n2\u00a0[Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me?\n Multi insurgunt adversum me;\n3\u00a0multi dicunt anim\u00e6 me\u00e6:\n Non est salus ipsi in Deo ejus.\n4\u00a0Tu autem Domine, susceptor meus es,\n gloria mea, et exaltans caput meum.\n5\u00a0Voce mea ad Dominum clamavi;\n et exaudivit me de monte sancto suo.\n6\u00a0Ego dormivi, et soporatus sum;\n et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.\n7\u00a0Non timebo millia populi circumdantis me.\n Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.\n8\u00a0Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa;\n dentes peccatorum contrivisti.\n9\u00a0Domini est salus;\n et super populum tuum benedictio tua.]","title":"Vulgate: Psalms: Psalms Chapter 3","type":"page"}
