{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/psa031.htm","path":"bib/vul/psa031.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/psa031.htm","text":"1\u00a0Ipsi David intellectus. [Beati quorum remiss\u00e6 sunt iniquitates,\n et quorum tecta sunt peccata.\n2\u00a0Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum,\n nec est in spiritu ejus dolus.\n3\u00a0Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea,\n dum clamarem tota die.\n4\u00a0Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua,\n conversus sum in \u00e6rumna mea, dum configitur spina.\n5\u00a0Delictum meum cognitum tibi feci,\n et injustitiam meam non abscondi.\n Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino;\n et tu remisisti impietatem peccati mei.\n6\u00a0Pro hac orabit ad te omnis sanctus\n in tempore opportuno.\n Verumtamen in diluvio aquarum multarum,\n ad eum non approximabunt.\n7\u00a0Tu es refugium meum a tribulatione qu\u00e6 circumdedit me;\n exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.\n8\u00a0Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris;\n firmabo super te oculos meos.\n9\u00a0Nolite fieri sicut equus et mulus,\n quibus non est intellectus.\n In camo et freno maxillas eorum constringe,\n qui non approximant ad te.\n10\u00a0Multa flagella peccatoris;\n sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.\n11\u00a0L\u00e6tamini in Domino, et exsultate, justi;\n et gloriamini, omnes recti corde.]","title":"Vulgate: Psalms: Psalms Chapter 31","type":"page"}
