{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/psa032.htm","path":"bib/vul/psa032.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/psa032.htm","text":"1\u00a0Psalmus David. [Exsultate, justi, in Domino;\n rectos decet collaudatio.\n2\u00a0Confitemini Domino in cithara;\n in psalterio decem chordarum psallite illi.\n3\u00a0Cantate ei canticum novum;\n bene psallite ei in vociferatione.\n4\u00a0Quia rectum est verbum Domini,\n et omnia opera ejus in fide.\n5\u00a0Diligit misericordiam et judicium;\n misericordia Domini plena est terra.\n6\u00a0Verbo Domini c\u00e6li firmati sunt,\n et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.\n7\u00a0Congregans sicut in utre aquas maris;\n ponens in thesauris abyssos.\n8\u00a0Timeat Dominum omnis terra;\n ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.\n9\u00a0Quoniam ipse dixit, et facta sunt;\n ipse mandavit et creata sunt.\n10\u00a0Dominus dissipat consilia gentium;\n reprobat autem cogitationes populorum,\n et reprobat consilia principum.\n11\u00a0Consilium autem Domini in \u00e6ternum manet;\n cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.\n12\u00a0Beata gens cujus est Dominus Deus ejus;\n populus quem elegit in h\u00e6reditatem sibi.\n13\u00a0De c\u00e6lo respexit Dominus;\n vidit omnes filios hominum.\n14\u00a0De pr\u00e6parato habitaculo suo\n respexit super omnes qui habitant terram:\n15\u00a0qui finxit sigillatim corda eorum;\n qui intelligit omnia opera eorum.\n16\u00a0Non salvatur rex per multam virtutem,\n et gigas non salvabitur in multitudine virtutis su\u00e6.\n17\u00a0Fallax equus ad salutem;\n in abundantia autem virtutis su\u00e6 non salvabitur.\n18\u00a0Ecce oculi Domini super metuentes eum,\n et in eis qui sperant super misericordia ejus:\n19\u00a0ut eruat a morte animas eorum,\n et alat eos in fame.\n20\u00a0Anima nostra sustinet Dominum,\n quoniam adjutor et protector noster est.\n21\u00a0Quia in eo l\u00e6tabitur cor nostrum,\n et in nomine sancto ejus speravimus.\n22\u00a0Fiat misericordia tua, Domine, super nos,\n quemadmodum speravimus in te.]","title":"Vulgate: Psalms: Psalms Chapter 32","type":"page"}
