{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/psa043.htm","path":"bib/vul/psa043.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/psa043.htm","text":"1 In finem. Filiis Core ad intellectum.\n2\u00a0[Deus, auribus nostris audivimus,\n patres nostri annuntiaverunt nobis,\n opus quod operatus es in diebus eorum,\n et in diebus antiquis.\n3\u00a0Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos;\n afflixisti populos, et expulisti eos.\n4\u00a0Nec enim in gladio suo possederunt terram,\n et brachium eorum non salvavit eos:\n sed dextera tua et brachium tuum,\n et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.\n5\u00a0Tu es ipse rex meus et Deus meus,\n qui mandas salutes Jacob.\n6\u00a0In te inimicos nostros ventilabimus cornu,\n et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.\n7\u00a0Non enim in arcu meo sperabo,\n et gladius meus non salvabit me:\n8\u00a0salvasti enim nos de affligentibus nos,\n et odientes nos confudisti.\n9\u00a0In Deo laudabimur tota die,\n et in nomine tuo confitebimur in s\u00e6culum.\n10\u00a0Nunc autem repulisti et confudisti nos,\n et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.\n11\u00a0Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros,\n et qui oderunt nos diripiebant sibi.\n12\u00a0Dedisti nos tamquam oves escarum,\n et in gentibus dispersisti nos.\n13\u00a0Vendidisti populum tuum sine pretio,\n et non fuit multitudo in commutationibus eorum.\n14\u00a0Posuisti nos opprobrium vicinis nostris;\n subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.\n15\u00a0Posuisti nos in similitudinem gentibus;\n commotionem capitis in populis.\n16\u00a0Tota die verecundia mea contra me est,\n et confusio faciei me\u00e6 cooperuit me:\n17\u00a0a voce exprobrantis et obloquentis,\n a facie inimici et persequentis.\n18\u00a0H\u00e6c omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te,\n et inique non egimus in testamento tuo.\n19\u00a0Et non recessit retro cor nostrum;\n et declinasti semitas nostras a via tua:\n20\u00a0quoniam humiliasti nos in loco afflictionis,\n et cooperuit nos umbra mortis.\n21\u00a0Si obliti sumus nomen Dei nostri,\n et si expandimus manus nostras ad deum alienum,\n22\u00a0nonne Deus requiret ista?\n ipse enim novit abscondita cordis.\n Quoniam propter te mortificamur tota die;\n \u00e6stimati sumus sicut oves occisionis.\n23\u00a0Exsurge; quare obdormis, Domine?\n exsurge, et ne repellas in finem.\n24\u00a0Quare faciem tuam avertis?\n oblivisceris inopi\u00e6 nostr\u00e6 et tribulationis nostr\u00e6?\n25\u00a0Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra;\n conglutinatus est in terra venter noster.\n26\u00a0Exsurge, Domine, adjuva nos,\n et redime nos propter nomen tuum.]","title":"Vulgate: Psalms: Psalms Chapter 43","type":"page"}
