{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/psa049.htm","path":"bib/vul/psa049.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/psa049.htm","text":"1\u00a0Psalmus Asaph. [Deus deorum Dominus locutus est,\n et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.\n2\u00a0Ex Sion species decoris ejus:\n3\u00a0Deus manifeste veniet;\n Deus noster, et non silebit.\n Ignis in conspectu ejus exardescet;\n et in circuitu ejus tempestas valida.\n4\u00a0Advocabit c\u00e6lum desursum, et terram,\n discernere populum suum.\n5\u00a0Congregate illi sanctos ejus,\n qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.\n6\u00a0Et annuntiabunt c\u00e6li justitiam ejus,\n quoniam Deus judex est.\n7\u00a0Audi, populus meus, et loquar;\n Isra\u00ebl, et testificabor tibi:\n Deus, Deus tuus ego sum.\n8\u00a0Non in sacrificiis tuis arguam te;\n holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.\n9\u00a0Non accipiam de domo tua vitulos,\n neque de gregibus tuis hircos:\n10\u00a0quoniam me\u00e6 sunt omnes fer\u00e6 silvarum,\n jumenta in montibus, et boves.\n11\u00a0Cognovi omnia volatilia c\u00e6li,\n et pulchritudo agri mecum est.\n12\u00a0Si esuriero, non dicam tibi:\n meus est enim orbis terr\u00e6 et plenitudo ejus.\n13\u00a0Numquid manducabo carnes taurorum?\n aut sanguinem hircorum potabo?\n14\u00a0Immola Deo sacrificium laudis,\n et redde Altissimo vota tua.\n15\u00a0Et invoca me in die tribulationis:\n eruam te, et honorificabis me.\n16\u00a0Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas?\n et assumis testamentum meum per os tuum?\n17\u00a0Tu vero odisti disciplinam,\n et projecisti sermones meos retrorsum.\n18\u00a0Si videbas furem, currebas cum eo;\n et cum adulteris portionem tuam ponebas.\n19\u00a0Os tuum abundavit malitia,\n et lingua tua concinnabat dolos.\n20\u00a0Sedens adversus fratrem tuum loquebaris,\n et adversus filium matris tu\u00e6 ponebas scandalum.\n21\u00a0H\u00e6c fecisti, et tacui.\n Existimasti inique quod ero tui similis:\n arguam te, et statuam contra faciem tuam.\n22\u00a0Intelligite h\u00e6c, qui obliviscimini Deum,\n nequando rapiat, et non sit qui eripiat.\n23\u00a0Sacrificium laudis honorificabit me,\n et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.]","title":"Vulgate: Psalms: Psalms Chapter 49","type":"page"}
