{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/psa051.htm","path":"bib/vul/psa051.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/psa051.htm","text":"1 In finem. Intellectus David,\n2 cum venit Do\u00ebg Idum\u00e6us, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.\n3\u00a0[Quid gloriaris in malitia,\n qui potens es in iniquitate?\n4\u00a0Tota die injustitiam cogitavit lingua tua;\n sicut novacula acuta fecisti dolum.\n5\u00a0Dilexisti malitiam super benignitatem;\n iniquitatem magis quam loqui \u00e6quitatem.\n6\u00a0Dilexisti omnia verba pr\u00e6cipitationis;\n lingua dolosa.\n7\u00a0Propterea Deus destruet te in finem;\n evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo,\n et radicem tuam de terra viventium.\n8\u00a0Videbunt justi, et timebunt;\n et super eum ridebunt, et dicent:\n9\u00a0Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum;\n sed speravit in multitudine divitiarum suarum,\n et pr\u00e6valuit in vanitate sua.\n10\u00a0Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei;\n speravi in misericordia Dei, in \u00e6ternum et in s\u00e6culum s\u00e6culi.\n11\u00a0Confitebor tibi in s\u00e6culum, quia fecisti;\n et exspectabo nomen tuum,\n quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.]","title":"Vulgate: Psalms: Psalms Chapter 51","type":"page"}
