{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/psa072.htm","path":"bib/vul/psa072.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/psa072.htm","text":"1\u00a0Psalmus Asaph. [Quam bonus Isra\u00ebl Deus,\n his qui recto sunt corde!\n2\u00a0Mei autem pene moti sunt pedes,\n pene effusi sunt gressus mei:\n3\u00a0quia zelavi super iniquos,\n pacem peccatorum videns.\n4\u00a0Quia non est respectus morti eorum,\n et firmamentum in plaga eorum.\n5\u00a0In labore hominum non sunt,\n et cum hominibus non flagellabuntur.\n6\u00a0Ideo tenuit eos superbia;\n operti sunt iniquitate et impietate sua.\n7\u00a0Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum;\n transierunt in affectum cordis.\n8\u00a0Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam;\n iniquitatem in excelso locuti sunt.\n9\u00a0Posuerunt in c\u00e6lum os suum,\n et lingua eorum transivit in terra.\n10\u00a0Ideo convertetur populus meus hic,\n et dies pleni invenientur in eis.\n11\u00a0Et dixerunt: Quomodo scit Deus,\n et si est scientia in excelso?\n12\u00a0Ecce ipsi peccatores, et abundantes in s\u00e6culo\n obtinuerunt divitias.\n13\u00a0Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum,\n et lavi inter innocentes manus meas,\n14\u00a0et fui flagellatus tota die,\n et castigatio mea in matutinis.\n15\u00a0Si dicebam: Narrabo sic;\n ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.\n16\u00a0Existimabam ut cognoscerem hoc;\n labor est ante me:\n17\u00a0donec intrem in sanctuarium Dei,\n et intelligam in novissimis eorum.\n18\u00a0Verumtamen propter dolos posuisti eis;\n dejecisti eos dum allevarentur.\n19\u00a0Quomodo facti sunt in desolationem?\n subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.\n20\u00a0Velut somnium surgentium, Domine,\n in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.\n21\u00a0Quia inflammatum est cor meum,\n et renes mei commutati sunt;\n22\u00a0et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi:\n23\u00a0ut jumentum factus sum apud te,\n et ego semper tecum.\n24\u00a0Tenuisti manum dexteram meam,\n et in voluntate tua deduxisti me,\n et cum gloria suscepisti me.\n25\u00a0Quid enim mihi est in c\u00e6lo?\n et a te quid volui super terram?\n26\u00a0Defecit caro mea et cor meum;\n Deus cordis mei, et pars mea, Deus in \u00e6ternum.\n27\u00a0Quia ecce qui elongant se a te peribunt;\n perdidisti omnes qui fornicantur abs te.\n28\u00a0Mihi autem adh\u00e6rere Deo bonum est;\n ponere in Domino Deo spem meam:\n ut annuntiem omnes pr\u00e6dicationes tuas\n in portis fili\u00e6 Sion.]","title":"Vulgate: Psalms: Psalms Chapter 72","type":"page"}
