{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/psa081.htm","path":"bib/vul/psa081.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/psa081.htm","text":"1\u00a0Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum;\n in medio autem deos dijudicat.\n2\u00a0Usquequo judicatis iniquitatem,\n et facies peccatorum sumitis?\n3\u00a0Judicate egeno et pupillo;\n humilem et pauperem justificate.\n4\u00a0Eripite pauperem,\n et egenum de manu peccatoris liberate.\n5\u00a0Nescierunt, neque intellexerunt;\n in tenebris ambulant:\n movebuntur omnia fundamenta terr\u00e6.\n6\u00a0Ego dixi: Dii estis,\n et filii Excelsi omnes.\n7\u00a0Vos autem sicut homines moriemini,\n et sicut unus de principibus cadetis.\n8\u00a0Surge, Deus, judica terram,\n quoniam tu h\u00e6reditabis in omnibus gentibus.]","title":"Vulgate: Psalms: Psalms Chapter 81","type":"page"}
