{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/psa091.htm","path":"bib/vul/psa091.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/psa091.htm","text":"1 Psalmus cantici, in die sabbati.\n2\u00a0[Bonum est confiteri Domino,\n et psallere nomini tuo, Altissime:\n3\u00a0ad annuntiandum mane misericordiam tuam,\n et veritatem tuam per noctem,\n4\u00a0in decachordo, psalterio;\n cum cantico, in cithara.\n5\u00a0Quia delectasti me, Domine, in factura tua;\n et in operibus manuum tuarum exsultabo.\n6\u00a0Quam magnificata sunt opera tua, Domine!\n nimis profund\u00e6 fact\u00e6 sunt cogitationes tu\u00e6.\n7\u00a0Vir insipiens non cognoscet,\n et stultus non intelliget h\u00e6c.\n8\u00a0Cum exorti fuerint peccatores sicut f\u0153num,\n et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem,\n ut intereant in s\u00e6culum s\u00e6culi:\n9\u00a0tu autem Altissimus in \u00e6ternum, Domine.\n10\u00a0Quoniam ecce inimici tui, Domine,\n quoniam ecce inimici tui peribunt;\n et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.\n11\u00a0Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum,\n et senectus mea in misericordia uberi.\n12\u00a0Et despexit oculus meus inimicos meos,\n et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.\n13\u00a0Justus ut palma florebit;\n sicut cedrus Libani multiplicabitur.\n14\u00a0Plantati in domo Domini,\n in atriis domus Dei nostri florebunt.\n15\u00a0Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi,\n et bene patientes erunt:\n16\u00a0ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster,\n et non est iniquitas in eo.]","title":"Vulgate: Psalms: Psalms Chapter 91","type":"page"}
