{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/psa104.htm","path":"bib/vul/psa104.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/psa104.htm","text":"1\u00a0Alleluja. [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus;\n annuntiate inter gentes opera ejus.\n2\u00a0Cantate ei, et psallite ei;\n narrate omnia mirabilia ejus.\n3\u00a0Laudamini in nomine sancto ejus;\n l\u00e6tetur cor qu\u00e6rentium Dominum.\n4\u00a0Qu\u00e6rite Dominum, et confirmamini;\n qu\u00e6rite faciem ejus semper.\n5\u00a0Mementote mirabilium ejus qu\u00e6 fecit;\n prodigia ejus, et judicia oris ejus:\n6\u00a0semen Abraham servi ejus;\n filii Jacob electi ejus.\n7\u00a0Ipse Dominus Deus noster;\n in universa terra judicia ejus.\n8\u00a0Memor fuit in s\u00e6culum testamenti sui;\n verbi quod mandavit in mille generationes:\n9\u00a0quod disposuit ad Abraham,\n et juramenti sui ad Isaac:\n10\u00a0et statuit illud Jacob in pr\u00e6ceptum,\n et Isra\u00ebl in testamentum \u00e6ternum,\n11\u00a0dicens: Tibi dabo terram Chanaan,\n funiculum h\u00e6reditatis vestr\u00e6:\n12\u00a0cum essent numero brevi,\n paucissimi, et incol\u00e6 ejus.\n13\u00a0Et pertransierunt de gente in gentem,\n et de regno ad populum alterum.\n14\u00a0Non reliquit hominem nocere eis:\n et corripuit pro eis reges.\n15\u00a0Nolite tangere christos meos,\n et in prophetis meis nolite malignari.\n16\u00a0Et vocavit famem super terram,\n et omne firmamentum panis contrivit.\n17\u00a0Misit ante eos virum:\n in servum venundatus est, Joseph.\n18\u00a0Humiliaverunt in compedibus pedes ejus;\n ferrum pertransiit animam ejus:\n19\u00a0donec veniret verbum ejus.\n Eloquium Domini inflammavit eum.\n20\u00a0Misit rex, et solvit eum;\n princeps populorum, et dimisit eum.\n21\u00a0Constituit eum dominum domus su\u00e6,\n et principem omnis possessionis su\u00e6:\n22\u00a0ut erudiret principes ejus sicut semetipsum,\n et senes ejus prudentiam doceret.\n23\u00a0Et intravit Isra\u00ebl in \u00c6gyptum,\n et Jacob accola fuit in terra Cham.\n24\u00a0Et auxit populum suum vehementer,\n et firmavit eum super inimicos ejus.\n25\u00a0Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus,\n et dolum facerent in servos ejus.\n26\u00a0Misit Moysen servum suum;\n Aaron quem elegit ipsum.\n27\u00a0Posuit in eis verba signorum suorum,\n et prodigiorum in terra Cham.\n28\u00a0Misit tenebras, et obscuravit;\n et non exacerbavit sermones suos.\n29\u00a0Convertit aquas eorum in sanguinem,\n et occidit pisces eorum.\n30\u00a0Edidit terra eorum ranas\n in penetralibus regum ipsorum.\n31\u00a0Dixit, et venit c\u0153nomyia et ciniphes\n in omnibus finibus eorum.\n32\u00a0Posuit pluvias eorum grandinem:\n ignem comburentem in terra ipsorum.\n33\u00a0Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum,\n et contrivit lignum finium eorum.\n34\u00a0Dixit, et venit locusta,\n et bruchus cujus non erat numerus:\n35\u00a0et comedit omne f\u0153num in terra eorum,\n et comedit omnem fructum terr\u00e6 eorum.\n36\u00a0Et percussit omne primogenitum in terra eorum,\n primitias omnis laboris eorum.\n37\u00a0Et eduxit eos cum argento et auro,\n et non erat in tribubus eorum infirmus.\n38\u00a0L\u00e6tata est \u00c6gyptus in profectione eorum,\n quia incubuit timor eorum super eos.\n39\u00a0Expandit nubem in protectionem eorum,\n et ignem ut luceret eis per noctem.\n40\u00a0Petierunt, et venit coturnix,\n et pane c\u00e6li saturavit eos.\n41\u00a0Dirupit petram, et fluxerunt aqu\u00e6:\n abierunt in sicco flumina.\n42\u00a0Quoniam memor fuit verbi sancti sui,\n quod habuit ad Abraham puerum suum.\n43\u00a0Et eduxit populum suum in exsultatione,\n et electos suos in l\u00e6titia.\n44\u00a0Et dedit illis regiones gentium,\n et labores populorum possederunt:\n45\u00a0ut custodiant justificationes ejus,\n et legem ejus requirant.]","title":"Vulgate: Psalms: Psalms Chapter 104","type":"page"}
