{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/psa108.htm","path":"bib/vul/psa108.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/psa108.htm","text":"1 In finem. Psalmus David.\n2\u00a0[Deus, laudem meam ne tacueris,\n quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.\n3\u00a0Locuti sunt adversum me lingua dolosa,\n et sermonibus odii circumdederunt me:\n et expugnaverunt me gratis.\n4\u00a0Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi;\n ego autem orabam.\n5\u00a0Et posuerunt adversum me mala pro bonis,\n et odium pro dilectione mea.\n6\u00a0Constitue super eum peccatorem,\n et diabolus stet a dextris ejus.\n7\u00a0Cum judicatur, exeat condemnatus;\n et oratio ejus fiat in peccatum.\n8\u00a0Fiant dies ejus pauci,\n et episcopatum ejus accipiat alter.\n9\u00a0Fiant filii ejus orphani,\n et uxor ejus vidua.\n10\u00a0Nutantes transferantur filii ejus et mendicent,\n et ejiciantur de habitationibus suis.\n11\u00a0Scrutetur f\u0153nerator omnem substantiam ejus,\n et diripiant alieni labores ejus.\n12\u00a0Non sit illi adjutor,\n nec sit qui misereatur pupillis ejus.\n13\u00a0Fiant nati ejus in interitum;\n in generatione una deleatur nomen ejus.\n14\u00a0In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini,\n et peccatum matris ejus non deleatur.\n15\u00a0Fiant contra Dominum semper,\n et dispereat de terra memoria eorum:\n16\u00a0pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,\n17\u00a0et persecutus est hominem inopem et mendicum,\n et compunctum corde, mortificare.\n18\u00a0Et dilexit maledictionem, et veniet ei;\n et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo.\n Et induit maledictionem sicut vestimentum;\n et intravit sicut aqua in interiora ejus,\n et sicut oleum in ossibus ejus.\n19\u00a0Fiat ei sicut vestimentum quo operitur,\n et sicut zona qua semper pr\u00e6cingitur.\n20\u00a0Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum,\n et qui loquuntur mala adversus animam meam.\n21\u00a0Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum,\n quia suavis est misericordia tua.\n22\u00a0Libera me, quia egenus et pauper ego sum,\n et cor meum conturbatum est intra me.\n23\u00a0Sicut umbra cum declinat ablatus sum,\n et excussus sum sicut locust\u00e6.\n24\u00a0Genua mea infirmata sunt a jejunio,\n et caro mea immutata est propter oleum.\n25\u00a0Et ego factus sum opprobrium illis;\n viderunt me, et moverunt capita sua.\n26\u00a0Adjuva me, Domine Deus meus;\n salvum me fac secundum misericordiam tuam.\n27\u00a0Et sciant quia manus tua h\u00e6c,\n et tu, Domine, fecisti eam.\n28\u00a0Maledicent illi, et tu benedices:\n qui insurgunt in me confundantur;\n servus autem tuus l\u00e6tabitur.\n29\u00a0Induantur qui detrahunt mihi pudore,\n et operiantur sicut diploide confusione sua.\n30\u00a0Confitebor Domino nimis in ore meo,\n et in medio multorum laudabo eum:\n31\u00a0quia astitit a dextris pauperis,\n ut salvam faceret a persequentibus animam meam.]","title":"Vulgate: Psalms: Psalms Chapter 108","type":"page"}
