{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/psa113.htm","path":"bib/vul/psa113.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/psa113.htm","text":"1\u00a0Alleluja. [In exitu Isra\u00ebl de \u00c6gypto,\n domus Jacob de populo barbaro,\n2\u00a0facta est Jud\u00e6a sanctificatio ejus;\n Isra\u00ebl potestas ejus.\n3\u00a0Mare vidit, et fugit;\n Jordanis conversus est retrorsum.\n4\u00a0Montes exsultaverunt ut arietes,\n et colles sicut agni ovium.\n5\u00a0Quid est tibi, mare, quod fugisti?\n et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?\n6\u00a0montes, exsultastis sicut arietes?\n et colles, sicut agni ovium?\n7\u00a0A facie Domini mota est terra,\n a facie Dei Jacob:\n8\u00a0qui convertit petram in stagna aquarum,\n et rupem in fontes aquarum.\n9\u00a0Non nobis, Domine, non nobis,\n sed nomini tuo da gloriam:\n10\u00a0super misericordia tua et veritate tua;\n nequando dicant gentes:\n Ubi est Deus eorum?\n11\u00a0Deus autem noster in c\u00e6lo;\n omnia qu\u00e6cumque voluit fecit.\n12\u00a0Simulacra gentium argentum et aurum,\n opera manuum hominum.\n13\u00a0Os habent, et non loquentur;\n oculos habent, et non videbunt.\n14\u00a0Aures habent, et non audient;\n nares habent, et non odorabunt.\n15\u00a0Manus habent, et non palpabunt;\n pedes habent, et non ambulabunt;\n non clamabunt in gutture suo.\n16\u00a0Similes illis fiant qui faciunt ea,\n et omnes qui confidunt in eis.\n17\u00a0Domus Isra\u00ebl speravit in Domino;\n adjutor eorum et protector eorum est.\n18\u00a0Domus Aaron speravit in Domino;\n adjutor eorum et protector eorum est.\n19\u00a0Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.\n20\u00a0Dominus memor fuit nostri,\n et benedixit nobis.\n Benedixit domui Isra\u00ebl;\n benedixit domui Aaron.\n21\u00a0Benedixit omnibus qui timent Dominum,\n pusillis cum majoribus.\n22\u00a0Adjiciat Dominus super vos,\n super vos et super filios vestros.\n23\u00a0Benedicti vos a Domino,\n qui fecit c\u00e6lum et terram.\n24\u00a0C\u00e6lum c\u00e6li Domino;\n terram autem dedit filiis hominum.\n25\u00a0Non mortui laudabunt te, Domine,\n neque omnes qui descendunt in infernum:\n26\u00a0sed nos qui vivimus, benedicimus Domino,\n ex hoc nunc et usque in s\u00e6culum.]","title":"Vulgate: Psalms: Psalms Chapter 113","type":"page"}
