{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/psa115.htm","path":"bib/vul/psa115.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/psa115.htm","text":"1\u00a0Alleluja. [Credidi, propter quod locutus sum;\n ego autem humiliatus sum nimis.\n2\u00a0Ego dixi in excessu meo:\n Omnis homo mendax.\n3\u00a0Quid retribuam Domino\n pro omnibus qu\u00e6 retribuit mihi?\n4\u00a0Calicem salutaris accipiam,\n et nomen Domini invocabo.\n5\u00a0Vota mea Domino reddam\n coram omni populo ejus.\n6\u00a0Pretiosa in conspectu Domini\n mors sanctorum ejus.\n7\u00a0O Domine, quia ego servus tuus;\n ego servus tuus, et filius ancill\u00e6 tu\u00e6.\n Dirupisti vincula mea:\n8\u00a0tibi sacrificabo hostiam laudis,\n et nomen Domini invocabo.\n9\u00a0Vota mea Domino reddam\n in conspectu omnis populi ejus;\n10\u00a0in atriis domus Domini,\n in medio tui, Jerusalem.]","title":"Vulgate: Psalms: Psalms Chapter 115","type":"page"}
