{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/psa118.htm","path":"bib/vul/psa118.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/psa118.htm","text":"1\u00a0Alleluja. [\n qui ambulant in lege Domini.\n2\u00a0Beati qui scrutantur testimonia ejus;\n in toto corde exquirunt eum.\n3\u00a0Non enim qui operantur iniquitatem\n in viis ejus ambulaverunt.\n4\u00a0Tu mandasti mandata tua\n custodiri nimis.\n5\u00a0Utinam dirigantur vi\u00e6 me\u00e6\n ad custodiendas justificationes tuas.\n6\u00a0Tunc non confundar,\n cum perspexero in omnibus mandatis tuis.\n7\u00a0Confitebor tibi in directione cordis,\n in eo quod didici judicia justiti\u00e6 tu\u00e6.\n8\u00a0Justificationes tuas custodiam;\n non me derelinquas usquequaque.\n9\u00a0\n in custodiendo sermones tuos.\n10\u00a0In toto corde meo exquisivi te;\n ne repellas me a mandatis tuis.\n11\u00a0In corde meo abscondi eloquia tua,\n ut non peccem tibi.\n12\u00a0Benedictus es, Domine;\n doce me justificationes tuas.\n13\u00a0In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.\n14\u00a0In via testimoniorum tuorum delectatus sum,\n sicut in omnibus divitiis.\n15\u00a0In mandatis tuis exercebor,\n et considerabo vias tuas.\n16\u00a0In justificationibus tuis meditabor:\n non obliviscar sermones tuos.\n17\u00a0\n et custodiam sermones tuos.\n18\u00a0Revela oculos meos,\n et considerabo mirabilia de lege tua.\n19\u00a0Incola ego sum in terra:\n non abscondas a me mandata tua.\n20\u00a0Concupivit anima mea\n desiderare justificationes tuas in omni tempore.\n21\u00a0Increpasti superbos;\n maledicti qui declinant a mandatis tuis.\n22\u00a0Aufer a me opprobrium et contemptum,\n quia testimonia tua exquisivi.\n23\u00a0Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur;\n servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.\n24\u00a0Nam et testimonia tua meditatio mea est,\n et consilium meum justificationes tu\u00e6.\n25\u00a0\n vivifica me secundum verbum tuum.\n26\u00a0Vias meas enuntiavi, et exaudisti me;\n doce me justificationes tuas.\n27\u00a0Viam justificationum tuarum instrue me,\n et exercebor in mirabilibus tuis.\n28\u00a0Dormitavit anima mea pr\u00e6 t\u00e6dio:\n confirma me in verbis tuis.\n29\u00a0Viam iniquitatis amove a me,\n et de lege tua miserere mei.\n30\u00a0Viam veritatis elegi;\n judicia tua non sum oblitus.\n31\u00a0Adh\u00e6si testimoniis tuis, Domine;\n noli me confundere.\n32\u00a0Viam mandatorum tuorum cucurri,\n cum dilatasti cor meum.\n33\u00a0\n et exquiram eam semper.\n34\u00a0Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam,\n et custodiam illam in toto corde meo.\n35\u00a0Deduc me in semitam mandatorum tuorum,\n quia ipsam volui.\n36\u00a0Inclina cor meum in testimonia tua,\n et non in avaritiam.\n37\u00a0Averte oculos meos, ne videant vanitatem;\n in via tua vivifica me.\n38\u00a0Statue servo tuo eloquium tuum\n in timore tuo.\n39\u00a0Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum,\n quia judicia tua jucunda.\n40\u00a0Ecce concupivi mandata tua:\n in \u00e6quitate tua vivifica me.\n41\u00a0\n salutare tuum secundum eloquium tuum.\n42\u00a0Et respondebo exprobrantibus mihi verbum,\n quia speravi in sermonibus tuis.\n43\u00a0Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque,\n quia in judiciis tuis supersperavi.\n44\u00a0Et custodiam legem tuam semper,\n in s\u00e6culum et in s\u00e6culum s\u00e6culi.\n45\u00a0Et ambulabam in latitudine,\n quia mandata tua exquisivi.\n46\u00a0Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum,\n et non confundebar.\n47\u00a0Et meditabar in mandatis tuis,\n qu\u00e6 dilexi.\n48\u00a0Et levavi manus meas ad mandata tua, qu\u00e6 dilexi,\n et exercebar in justificationibus tuis.\n49\u00a0\n in quo mihi spem dedisti.\n50\u00a0H\u00e6c me consolata est in humilitate mea,\n quia eloquium tuum vivificavit me.\n51\u00a0Superbi inique agebant usquequaque;\n a lege autem tua non declinavi.\n52\u00a0Memor fui judiciorum tuorum a s\u00e6culo, Domine,\n et consolatus sum.\n53\u00a0Defectio tenuit me,\n pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.\n54\u00a0Cantabiles mihi erant justificationes tu\u00e6\n in loco peregrinationis me\u00e6.\n55\u00a0Memor fui nocte nominis tui, Domine,\n et custodivi legem tuam.\n56\u00a0H\u00e6c facta est mihi,\n quia justificationes tuas exquisivi.\n57\u00a0\n dixi custodire legem tuam.\n58\u00a0Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo;\n miserere mei secundum eloquium tuum.\n59\u00a0Cogitavi vias meas,\n et converti pedes meos in testimonia tua.\n60\u00a0Paratus sum, et non sum turbatus,\n ut custodiam mandata tua.\n61\u00a0Funes peccatorum circumplexi sunt me,\n et legem tuam non sum oblitus.\n62\u00a0Media nocte surgebam ad confitendum tibi,\n super judicia justificationis tu\u00e6.\n63\u00a0Particeps ego sum omnium timentium te,\n et custodientium mandata tua.\n64\u00a0Misericordia tua, Domine, plena est terra;\n justificationes tuas doce me.\n65\u00a0\n secundum verbum tuum.\n66\u00a0Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me,\n quia mandatis tuis credidi.\n67\u00a0Priusquam humiliarer ego deliqui:\n propterea eloquium tuum custodivi.\n68\u00a0Bonus es tu, et in bonitate tua\n doce me justificationes tuas.\n69\u00a0Multiplicata est super me iniquitas superborum;\n ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.\n70\u00a0Coagulatum est sicut lac cor eorum;\n ego vero legem tuam meditatus sum.\n71\u00a0Bonum mihi quia humiliasti me,\n ut discam justificationes tuas.\n72\u00a0Bonum mihi lex oris tui,\n super millia auri et argenti.\n73\u00a0\n da mihi intellectum, et discam mandata tua.\n74\u00a0Qui timent te videbunt me et l\u00e6tabuntur,\n quia in verba tua supersperavi.\n75\u00a0Cognovi, Domine, quia \u00e6quitas judicia tua,\n et in veritate tua humiliasti me.\n76\u00a0Fiat misericordia tua ut consoletur me,\n secundum eloquium tuum servo tuo.\n77\u00a0Veniant mihi miserationes tu\u00e6, et vivam,\n quia lex tua meditatio mea est.\n78\u00a0Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me;\n ego autem exercebor in mandatis tuis.\n79\u00a0Convertantur mihi timentes te,\n et qui noverunt testimonia tua.\n80\u00a0Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis,\n ut non confundar.\n81\u00a0\n et in verbum tuum supersperavi.\n82\u00a0Defecerunt oculi mei in eloquium tuum,\n dicentes: Quando consolaberis me?\n83\u00a0Quia factus sum sicut uter in pruina;\n justificationes tuas non sum oblitus.\n84\u00a0Quot sunt dies servi tui?\n quando facies de persequentibus me judicium?\n85\u00a0Narraverunt mihi iniqui fabulationes,\n sed non ut lex tua.\n86\u00a0Omnia mandata tua veritas:\n inique persecuti sunt me, adjuva me.\n87\u00a0Paulominus consummaverunt me in terra;\n ego autem non dereliqui mandata tua.\n88\u00a0Secundum misericordiam tuam vivifica me,\n et custodiam testimonia oris tui.\n89\u00a0\n verbum tuum permanet in c\u00e6lo.\n90\u00a0In generationem et generationem veritas tua;\n fundasti terram, et permanet.\n91\u00a0Ordinatione tua perseverat dies,\n quoniam omnia serviunt tibi.\n92\u00a0Nisi quod lex tua meditatio mea est,\n tunc forte periissem in humilitate mea.\n93\u00a0In \u00e6ternum non obliviscar justificationes tuas,\n quia in ipsis vivificasti me.\n94\u00a0Tuus sum ego; salvum me fac:\n quoniam justificationes tuas exquisivi.\n95\u00a0Me exspectaverunt peccatores ut perderent me;\n testimonia tua intellexi.\n96\u00a0Omnis consummationis vidi finem,\n latum mandatum tuum nimis.\n97\u00a0\n tota die meditatio mea est.\n98\u00a0Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo,\n quia in \u00e6ternum mihi est.\n99\u00a0Super omnes docentes me intellexi,\n quia testimonia tua meditatio mea est.\n100\u00a0Super senes intellexi,\n quia mandata tua qu\u00e6sivi.\n101\u00a0Ab omni via mala prohibui pedes meos,\n ut custodiam verba tua.\n102\u00a0A judiciis tuis non declinavi,\n quia tu legem posuisti mihi.\n103\u00a0Quam dulcia faucibus meis eloquia tua!\n super mel ori meo.\n104\u00a0A mandatis tuis intellexi;\n propterea odivi omnem viam iniquitatis.\n105\u00a0\n et lumen semitis meis.\n106\u00a0Juravi et statui\n custodire judicia justiti\u00e6 tu\u00e6.\n107\u00a0Humiliatus sum usquequaque, Domine;\n vivifica me secundum verbum tuum.\n108\u00a0Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine,\n et judicia tua doce me.\n109\u00a0Anima mea in manibus meis semper,\n et legem tuam non sum oblitus.\n110\u00a0Posuerunt peccatores laqueum mihi,\n et de mandatis tuis non erravi.\n111\u00a0H\u00e6reditate acquisivi testimonia tua in \u00e6ternum,\n quia exsultatio cordis mei sunt.\n112\u00a0Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in \u00e6ternum,\n propter retributionem.\n113\u00a0\n et legem tuam dilexi.\n114\u00a0Adjutor et susceptor meus es tu,\n et in verbum tuum supersperavi.\n115\u00a0Declinate a me, maligni,\n et scrutabor mandata Dei mei.\n116\u00a0Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam,\n et non confundas me ab exspectatione mea.\n117\u00a0Adjuva me, et salvus ero,\n et meditabor in justificationibus tuis semper.\n118\u00a0Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis,\n quia injusta cogitatio eorum.\n119\u00a0Pr\u00e6varicantes reputavi omnes peccatores terr\u00e6;\n ideo dilexi testimonia tua.\n120\u00a0Confige timore tuo carnes meas;\n a judiciis enim tuis timui.\n121\u00a0\n non tradas me calumniantibus me.\n122\u00a0Suscipe servum tuum in bonum:\n non calumnientur me superbi.\n123\u00a0Oculi mei defecerunt in salutare tuum,\n et in eloquium justiti\u00e6 tu\u00e6.\n124\u00a0Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam,\n et justificationes tuas doce me.\n125\u00a0Servus tuus sum ego: da mihi intellectum,\n ut sciam testimonia tua.\n126\u00a0Tempus faciendi, Domine:\n dissipaverunt legem tuam.\n127\u00a0Ideo dilexi mandata tua\n super aurum et topazion.\n128\u00a0Propterea ad omnia mandata tua dirigebar;\n omnem viam iniquam odio habui.\n129\u00a0\n ideo scrutata est ea anima mea.\n130\u00a0Declaratio sermonum tuorum illuminat,\n et intellectum dat parvulis.\n131\u00a0Os meum aperui, et attraxi spiritum:\n quia mandata tua desiderabam.\n132\u00a0Aspice in me, et miserere mei,\n secundum judicium diligentium nomen tuum.\n133\u00a0Gressus meos dirige secundum eloquium tuum,\n et non dominetur mei omnis injustitia.\n134\u00a0Redime me a calumniis hominum\n ut custodiam mandata tua.\n135\u00a0Faciem tuam illumina super servum tuum,\n et doce me justificationes tuas.\n136\u00a0Exitus aquarum deduxerunt oculi mei,\n quia non custodierunt legem tuam.\n137\u00a0\n et rectum judicium tuum.\n138\u00a0Mandasti justitiam testimonia tua,\n et veritatem tuam nimis.\n139\u00a0Tabescere me fecit zelus meus,\n quia obliti sunt verba tua inimici mei.\n140\u00a0Ignitum eloquium tuum vehementer,\n et servus tuus dilexit illud.\n141\u00a0Adolescentulus sum ego et contemptus;\n justificationes tuas non sum oblitus.\n142\u00a0Justitia tua, justitia in \u00e6ternum,\n et lex tua veritas.\n143\u00a0Tribulatio et angustia invenerunt me;\n mandata tua meditatio mea est.\n144\u00a0\u00c6quitas testimonia tua in \u00e6ternum:\n intellectum da mihi, et vivam.\n145\u00a0\n justificationes tuas requiram.\n146\u00a0Clamavi ad te; salvum me fac:\n ut custodiam mandata tua.\n147\u00a0Pr\u00e6veni in maturitate, et clamavi:\n quia in verba tua supersperavi.\n148\u00a0Pr\u00e6venerunt oculi mei ad te diluculo,\n ut meditarer eloquia tua.\n149\u00a0Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine,\n et secundum judicium tuum vivifica me.\n150\u00a0Appropinquaverunt persequentes me iniquitati:\n a lege autem tua longe facti sunt.\n151\u00a0Prope es tu, Domine,\n et omnes vi\u00e6 tu\u00e6 veritas.\n152\u00a0Initio cognovi de testimoniis tuis,\n quia in \u00e6ternum fundasti ea.\n153\u00a0\n quia legem tuam non sum oblitus.\n154\u00a0Judica judicium meum, et redime me:\n propter eloquium tuum vivifica me.\n155\u00a0Longe a peccatoribus salus,\n quia justificationes tuas non exquisierunt.\n156\u00a0Misericordi\u00e6 tu\u00e6 mult\u00e6, Domine;\n secundum judicium tuum vivifica me.\n157\u00a0Multi qui persequuntur me, et tribulant me;\n a testimoniis tuis non declinavi.\n158\u00a0Vidi pr\u00e6varicantes et tabescebam,\n quia eloquia tua non custodierunt.\n159\u00a0Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine:\n in misericordia tua vivifica me.\n160\u00a0Principium verborum tuorum veritas;\n in \u00e6ternum omnia judicia justiti\u00e6 tu\u00e6.\n161\u00a0\n et a verbis tuis formidavit cor meum.\n162\u00a0L\u00e6tabor ego super eloquia tua,\n sicut qui invenit spolia multa.\n163\u00a0Iniquitatem odio habui, et abominatus sum,\n legem autem tuam dilexi.\n164\u00a0Septies in die laudem dixi tibi,\n super judicia justiti\u00e6 tu\u00e6.\n165\u00a0Pax multa diligentibus legem tuam,\n et non est illis scandalum.\n166\u00a0Exspectabam salutare tuum, Domine,\n et mandata tua dilexi.\n167\u00a0Custodivit anima mea testimonia tua,\n et dilexit ea vehementer.\n168\u00a0Servavi mandata tua et testimonia tua,\n quia omnes vi\u00e6 me\u00e6 in conspectu tuo.\n169\u00a0\n juxta eloquium tuum da mihi intellectum.\n170\u00a0Intret postulatio mea in conspectu tuo;\n secundum eloquium tuum eripe me.\n171\u00a0Eructabunt labia mea hymnum,\n cum docueris me justificationes tuas.\n172\u00a0Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum,\n quia omnia mandata tua \u00e6quitas.\n173\u00a0Fiat manus tua ut salvet me,\n quoniam mandata tua elegi.\n174\u00a0Concupivi salutare tuum, Domine,\n et lex tua meditatio mea est.\n175\u00a0Vivet anima mea, et laudabit te,\n et judicia tua adjuvabunt me.\n176\u00a0Erravi sicut ovis qu\u00e6 periit: qu\u00e6re servum tuum,\n quia mandata tua non sum oblitus.]","title":"Vulgate: Psalms: Psalms Chapter 118","type":"page"}
