{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/psa134.htm","path":"bib/vul/psa134.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/psa134.htm","text":"1\u00a0Alleluja. [Laudate nomen Domini;\n laudate, servi, Dominum:\n2\u00a0qui statis in domo Domini,\n in atriis domus Dei nostri.\n3\u00a0Laudate Dominum, quia bonus Dominus;\n psallite nomini ejus, quoniam suave.\n4\u00a0Quoniam Jacob elegit sibi Dominus;\n Isra\u00ebl in possessionem sibi.\n5\u00a0Quia ego cognovi quod magnus est Dominus,\n et Deus noster pr\u00e6 omnibus diis.\n6\u00a0Omnia qu\u00e6cumque voluit Dominus fecit,\n in c\u00e6lo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.\n7\u00a0Educens nubes ab extremo terr\u00e6,\n fulgura in pluviam fecit;\n qui producit ventos de thesauris suis.\n8\u00a0Qui percussit primogenita \u00c6gypti,\n ab homine usque ad pecus.\n9\u00a0Et misit signa et prodigia in medio tui, \u00c6gypte:\n in Pharaonem, et in omnes servos ejus.\n10\u00a0Qui percussit gentes multas,\n et occidit reges fortes:\n11\u00a0Sehon, regem Amorrh\u00e6orum, et Og, regem Basan,\n et omnia regna Chanaan:\n12\u00a0et dedit terram eorum h\u00e6reditatem,\n h\u00e6reditatem Isra\u00ebl populo suo.\n13\u00a0Domine, nomen tuum in \u00e6ternum;\n Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.\n14\u00a0Quia judicabit Dominus populum suum,\n et in servis suis deprecabitur.\n15\u00a0Simulacra gentium argentum et aurum,\n opera manuum hominum.\n16\u00a0Os habent, et non loquentur;\n oculos habent, et non videbunt.\n17\u00a0Aures habent, et non audient;\n neque enim est spiritus in ore ipsorum.\n18\u00a0Similes illis fiant qui faciunt ea,\n et omnes qui confidunt in eis.\n19\u00a0Domus Isra\u00ebl, benedicite Domino;\n domus Aaron, benedicite Domino.\n20\u00a0Domus Levi, benedicite Domino;\n qui timetis Dominum, benedicite Domino.\n21\u00a0Benedictus Dominus ex Sion,\n qui habitat in Jerusalem.]","title":"Vulgate: Psalms: Psalms Chapter 134","type":"page"}
