{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/psa138.htm","path":"bib/vul/psa138.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/psa138.htm","text":"1\u00a0In finem, psalmus David. [Domine, probasti me, et cognovisti me;\n2\u00a0tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.\n3\u00a0Intellexisti cogitationes meas de longe;\n semitam meam et funiculum meum investigasti:\n4\u00a0et omnes vias meas pr\u00e6vidisti,\n quia non est sermo in lingua mea.\n5\u00a0Ecce, Domine, tu cognovisti omnia,\n novissima et antiqua.\n Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.\n6\u00a0Mirabilis facta est scientia tua ex me;\n confortata est, et non potero ad eam.\n7\u00a0Quo ibo a spiritu tuo?\n et quo a facie tua fugiam?\n8\u00a0Si ascendero in c\u00e6lum, tu illic es;\n si descendero in infernum, ades.\n9\u00a0Si sumpsero pennas meas diluculo,\n et habitavero in extremis maris,\n10\u00a0etenim illuc manus tua deducet me,\n et tenebit me dextera tua.\n11\u00a0Et dixi: Forsitan tenebr\u00e6 conculcabunt me;\n et nox illuminatio mea in deliciis meis.\n12\u00a0Quia tenebr\u00e6 non obscurabuntur a te,\n et nox sicut dies illuminabitur:\n sicut tenebr\u00e6 ejus, ita et lumen ejus.\n13\u00a0Quia tu possedisti renes meos;\n suscepisti me de utero matris me\u00e6.\n14\u00a0Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es;\n mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.\n15\u00a0Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto;\n et substantia mea in inferioribus terr\u00e6.\n16\u00a0Imperfectum meum viderunt oculi tui,\n et in libro tuo omnes scribentur.\n Dies formabuntur, et nemo in eis.\n17\u00a0Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus;\n nimis confortatus est principatus eorum.\n18\u00a0Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.\n Exsurrexi, et adhuc sum tecum.\n19\u00a0Si occideris, Deus, peccatores,\n viri sanguinum, declinate a me:\n20\u00a0quia dicitis in cogitatione:\n Accipient in vanitate civitates tuas.\n21\u00a0Nonne qui oderunt te, Domine, oderam,\n et super inimicos tuos tabescebam?\n22\u00a0Perfecto odio oderam illos,\n et inimici facti sunt mihi.\n23\u00a0Proba me, Deus, et scito cor meum;\n interroga me, et cognosce semitas meas.\n24\u00a0Et vide si via iniquitatis in me est,\n et deduc me in via \u00e6terna.]","title":"Vulgate: Psalms: Psalms Chapter 138","type":"page"}
