{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/psa140.htm","path":"bib/vul/psa140.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/psa140.htm","text":"1\u00a0Psalmus David. [Domine, clamavi ad te: exaudi me;\n intende voci me\u00e6, cum clamavero ad te.\n2\u00a0Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo;\n elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.\n3\u00a0Pone, Domine, custodiam ori meo,\n et ostium circumstanti\u00e6 labiis meis.\n4\u00a0Non declines cor meum in verba maliti\u00e6,\n ad excusandas excusationes in peccatis;\n cum hominibus operantibus iniquitatem,\n et non communicabo cum electis eorum.\n5\u00a0Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me:\n oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.\n Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:\n6\u00a0absorpti sunt juncti petr\u00e6 judices eorum.\n Audient verba mea, quoniam potuerunt.\n7\u00a0Sicut crassitudo terr\u00e6 erupta est super terram,\n dissipata sunt ossa nostra secus infernum.\n8\u00a0Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei;\n in te speravi, non auferas animam meam.\n9\u00a0Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi,\n et a scandalis operantium iniquitatem.\n10\u00a0Cadent in retiaculo ejus peccatores:\n singulariter sum ego, donec transeam.]","title":"Vulgate: Psalms: Psalms Chapter 140","type":"page"}
