{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/psa145.htm","path":"bib/vul/psa145.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/psa145.htm","text":"1 Alleluja, Agg\u00e6i et Zachari\u00e6.\n2\u00a0[Lauda, anima mea, Dominum.\n Laudabo Dominum in vita mea;\n psallam Deo meo quamdiu fuero.\n Nolite confidere in principibus,\n3\u00a0in filiis hominum, in quibus non est salus.\n4\u00a0Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam;\n in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.\n5\u00a0Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus,\n spes ejus in Domino Deo ipsius:\n6\u00a0qui fecit c\u00e6lum et terram,\n mare, et omnia qu\u00e6 in eis sunt.\n7\u00a0Qui custodit veritatem in s\u00e6culum;\n facit judicium injuriam patientibus;\n dat escam esurientibus.\n Dominus solvit compeditos;\n8\u00a0Dominus illuminat c\u00e6cos.\n Dominus erigit elisos;\n Dominus diligit justos.\n9\u00a0Dominus custodit advenas,\n pupillum et viduam suscipiet,\n et vias peccatorum disperdet.\n10\u00a0Regnabit Dominus in s\u00e6cula;\n Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.]","title":"Vulgate: Psalms: Psalms Chapter 145","type":"page"}
