{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/rev002.htm","path":"bib/vul/rev002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/rev002.htm","text":"1 Angelo Ephesi ecclesi\u00e6 scribe: H\u00e6c dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum:\n2 Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos: et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt: et invenisti eos mendaces:\n3 et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti.\n4 Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti.\n5 Memor esto itaque unde excideris: et age p\u0153nitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi p\u0153nitentiam egeris.\n6 Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, qu\u00e6 et ego odi.\n7\u00a0Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vit\u00e6, quod est in paradiso Dei mei.\n \n8 Et angelo Smyrn\u00e6 ecclesi\u00e6 scribe: H\u00e6c dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit:\n9 Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es: et blasphemaris ab his, qui se dicunt Jud\u00e6os esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satan\u00e6.\n10 Nihil horum timeas qu\u00e6 passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini: et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vit\u00e6.\n11\u00a0Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Qui vicerit, non l\u00e6detur a morte secunda.\n \n12 Et angelo Pergami ecclesi\u00e6 scribe: H\u00e6c dicit qui habet rhomph\u00e6am utraque parte acutam:\n13 Scio ubi habitas, ubi sedes est Satan\u00e6: et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat.\n14 Sed habeo aversus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Isra\u00ebl, edere, et fornicari:\n15 ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum.\n16 Similiter p\u0153nitentiam age: si quominus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei.\n17\u00a0Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.\n \n18 Et angelo Thyatir\u00e6 ecclesi\u00e6 scribe: H\u00e6c dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes ejus similes auricalco:\n19 Novi opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus.\n20 Sed habeo adversus te pauca: quia permittis mulierem Jezabel, qu\u00e6 se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis.\n21 Et dedi illi tempus ut p\u0153nitentiam ageret: et non vult p\u0153nitere a fornicatione sua.\n22 Ecce mittam eam in lectum: et qui m\u0153chantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi p\u0153nitentiam ab operibus suis egerint.\n23 Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesi\u00e6, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico,\n24 et ceteris qui Thyatir\u00e6 estis: quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines Satan\u00e6, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus:\n25 tamen id quod habetis, tenete donec veniam.\n26 Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes,\n27 et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur,\n28 sicut et ego accepi a Patre meo: et dabo illi stellam matutinam.\n29 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.","title":"Vulgate: Revelation: Revelation Chapter 2","type":"page"}
