{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/rev003.htm","path":"bib/vul/rev003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/rev003.htm","text":"1 Et angelo ecclesi\u00e6 Sardis scribe: H\u00e6c dicit qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es.\n2 Esto vigilans, et confirma cetera, qu\u00e6 moritura erant. Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo.\n3 In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et p\u0153nitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te.\n4 Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua: et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.\n5 Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vit\u00e6, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus.\n6\u00a0Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.\n \n7 Et angelo Philadelphi\u00e6 ecclesi\u00e6 scribe: H\u00e6c dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit:\n8 Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere: quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum.\n9 Ecce dabo de synagoga Satan\u00e6, qui dicunt se Jud\u00e6os esse, et non sunt, sed mentiuntur: ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos: et scient quia ego dilexi te,\n10 quoniam servasti verbum patienti\u00e6 me\u00e6, et ego servabo te ab hora tentationis, qu\u00e6 ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra.\n11 Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.\n12 Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius: et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei nov\u00e6 Jerusalem, qu\u00e6 descendit de c\u00e6lo a Deo meo, et nomen meum novum.\n13\u00a0Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.\n \n14 Et angelo Laodici\u00e6 ecclesi\u00e6 scribe: H\u00e6c dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creatur\u00e6 Dei.\n15 Scio opera tua: quia neque frigidus es, neque calidus: utinam frigidus esses, aut calidus:\n16 sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo:\n17 quia dicis: Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et c\u00e6cus, et nudus.\n18 Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tu\u00e6, et collyrio inunge oculos tuos ut videas.\n19 Ego quos amo, arguo, et castigo. \u00c6mulare ergo, et p\u0153nitentiam age.\n20 Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et c\u0153nabo cum illo, et ipse mecum.\n21 Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.\n22 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.","title":"Vulgate: Revelation: Revelation Chapter 3","type":"page"}
