{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/rev010.htm","path":"bib/vul/rev010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/rev010.htm","text":"1 Et vidi alium angelum fortem descendentem de c\u00e6lo amictum nube, et iris in capite ejus, et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam column\u00e6 ignis:\n2 et habebat in manu sua libellum apertum: et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram:\n3 et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas.\n4 Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram: et audivi vocem de c\u00e6lo dicentem mihi: Signa qu\u00e6 locuta sunt septem tonitrua: et noli ea scribere.\n5 Et angelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad c\u00e6lum:\n6 et juravit per viventem in s\u00e6cula s\u00e6culorum, qui creavit c\u00e6lum, et ea qu\u00e6 in eo sunt: et terram, et ea qu\u00e6 in ea sunt: et mare, et ea qu\u00e6 in eo sunt: Quia tempus non erit amplius:\n7 sed in diebus vocis septimi angeli, cum c\u0153perit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas.\n8 Et audivi vocem de c\u00e6lo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram.\n9 Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum: et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel.\n10 Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum: et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus:\n11 et dixit mihi: Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis.","title":"Vulgate: Revelation: Revelation Chapter 10","type":"page"}
