{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/rev011.htm","path":"bib/vul/rev011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/rev011.htm","text":"1 Et datus est mihi calamus similis virg\u00e6, et dictum est mihi: Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo:\n2 atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud: quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus:\n3 et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis.\n4 Hi sunt du\u00e6 oliv\u00e6 et duo candelabra in conspectu Domini terr\u00e6 stantes.\n5 Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum: et si quis voluerit eos l\u00e6dere, sic oportet eum occidi.\n6 Hi habent potestatem claudendi c\u00e6lum, ne pluat diebus propheti\u00e6 ipsorum: et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint.\n7 Et cum finierint testimonium suum, bestia, qu\u00e6 ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos.\n8 Et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magn\u00e6, qu\u00e6 vocatur spiritualiter Sodoma, et \u00c6gyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est.\n9 Et videbunt de tribubus, et populis, et linguis, et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium: et corpora eorum non sinent poni in monumentis:\n10 et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur: et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophet\u00e6 cruciaverunt eos, qui habitabant super terram.\n11 Et post dies tres et dimidium, spiritus vit\u00e6 a Deo intravit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos.\n12 Et audierunt vocem magnam de c\u00e6lo, dicentem eis: Ascendite huc. Et ascenderunt in c\u00e6lum in nube: et viderunt illos inimici eorum.\n13 Et in illa hora factus est terr\u00e6motus magnus, et decima pars civitatis cecidit: et occisa sunt in terr\u00e6motu nomina hominum septem millia: et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo c\u00e6li.\n14\u00a0V\u00e6 secundum abiit: et ecce v\u00e6 tertium veniet cito.\n \n15 Et septimus angelus tuba cecinit: et fact\u00e6 sunt voces magn\u00e6 in c\u00e6lo dicentes: Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in s\u00e6cula s\u00e6culorum. Amen.\n16 Et viginti quatuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes:\n17 Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es: quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti.\n18 Et irat\u00e6 sunt gentes, et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram.\n19 Et apertum est templum Dei in c\u00e6lo: et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terr\u00e6motus, et grando magna.","title":"Vulgate: Revelation: Revelation Chapter 11","type":"page"}
