{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/rev014.htm","path":"bib/vul/rev014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/rev014.htm","text":"1 Et vidi: et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis.\n2 Et audivi vocem de c\u00e6lo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni: et vocem, quam audivi, sicut cithar\u0153dorum citharizantium in citharis suis.\n3 Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores: et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra.\n4 Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex hominibus primiti\u00e6 Deo, et Agno:\n5\u00a0et in ore eorum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt ante thronum Dei.\n \n6 Et vidi alterum angelum volantem per medium c\u00e6li, habentem Evangelium \u00e6ternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum:\n7 dicens magna voce: Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit c\u00e6lum, et terram, mare, et fontes aquarum.\n8 Et alius angelus secutus est dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna: qu\u00e6 a vino ir\u00e6 fornicationis su\u00e6 potavit omnes gentes.\n9 Et tertius angelus secutus est illos, dicens voce magna: Si quis adoraverit bestiam, et imaginem ejus, et acceperit caracterem in fronte sua, aut in manu sua:\n10 et hic bibet de vino ir\u00e6 Dei, quod mistum est mero in calice ir\u00e6 ipsius, et cruciabitur igne, et sulphure in conspectu angelorum sanctorum, et ante conspectum Agni:\n11 et fumus tormentorum eorum ascendet in s\u00e6cula s\u00e6culorum: nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam, et imaginem ejus, et si quis acceperit caracterem nominis ejus.\n12 Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu.\n13\u00a0Et audivi vocem de c\u00e6lo, dicentem mihi: Scribe: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos.\n \n14 Et vidi: et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam.\n15 Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terr\u00e6.\n16 Et misit qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, et demessa est terra.\n17 Et alius angelus exivit de templo, quod est in c\u00e6lo, habens et ipse falcem acutam.\n18 Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem: et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vine\u00e6 terr\u00e6: quoniam matur\u00e6 sunt uv\u00e6 ejus.\n19 Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terr\u00e6, et misit in lacum ir\u00e6 Dei magnum:\n20 et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta.","title":"Vulgate: Revelation: Revelation Chapter 14","type":"page"}
