{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/rev016.htm","path":"bib/vul/rev016.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/rev016.htm","text":"1 Et audivi vocem magnam de templo, dicentem septem angelis: Ite, et effundite septem phialas ir\u00e6 Dei in terram.\n2 Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram, et factum est vulnus s\u00e6vum et pessimum in homines, qui habebant caracterem besti\u00e6, et in eos qui adoraverunt imaginem ejus.\n3 Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui: et omnis anima vivens mortua est in mari.\n4 Et tertius effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis.\n5 Et audivi angelum aquarum dicentem: Justus es, Domine, qui es, et qui eras sanctus, qui h\u00e6c judicasti:\n6 quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni enim sunt.\n7 Et audivi alterum ab altari dicentem: Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua.\n8 Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi \u00e6stu affligere homines, et igni:\n9 et \u00e6stuaverunt homines \u00e6stu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt p\u0153nitentiam ut darent illi gloriam.\n10 Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem besti\u00e6: et factum est regnum ejus tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas pr\u00e6 dolore:\n11 et blasphemaverunt Deum c\u00e6li pr\u00e6 doloribus, et vulneribus suis, et non egerunt p\u0153nitentiam ex operibus suis.\n12 Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten: et siccavit aquam ejus, ut pr\u00e6pararetur via regibus ab ortu solis.\n13 Et vidi de ore draconis, et de ore besti\u00e6, et de ore pseudoprophet\u00e6 spiritus tres immundos in modum ranarum.\n14 Sunt enim spiritus d\u00e6moniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terr\u00e6 congregare illos in pr\u00e6lium ad diem magnum omnipotentis Dei.\n15 Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus.\n16 Et congregabit illos in locum qui vocatur hebraice Armagedon.\n17 Et septimus angelus effudit phialam suam in a\u00ebrem, et exivit vox magna de templo a throno, dicens: Factum est.\n18 Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terr\u00e6motus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram: talis terr\u00e6motus, sic magnus.\n19 Et facta est civitas magna in tres partes: et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare illi calicem vini indignationis ir\u00e6 ejus.\n20 Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi.\n21 Et grando magna sicut talentum descendit de c\u00e6lo in homines: et blasphemaverunt Deum homines propter plagam grandinis: quoniam magna facta est vehementer.","title":"Vulgate: Revelation: Revelation Chapter 16","type":"page"}
