{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/rev018.htm","path":"bib/vul/rev018.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/rev018.htm","text":"1 Et post h\u00e6c vidi alium angelum descendentem de c\u00e6lo, habentem potestatem magnam: et terra illuminata est a gloria ejus.\n2 Et exclamavit in fortitudine, dicens: Cecidit, cecidit Babylon magna: et facta est habitatio d\u00e6moniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immund\u00e6, et odibilis:\n3 quia de vino ir\u00e6 fornicationis ejus biberunt omnes gentes: et reges terr\u00e6 cum illa fornicati sunt: et mercatores terr\u00e6 de virtute deliciarum ejus divites facti sunt.\n4 Et audivi aliam vocem de c\u00e6lo, dicentem: Exite de illa populus meus: ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis.\n5 Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad c\u00e6lum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus.\n6 Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis: et duplicate duplicia secundum opera ejus: in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum.\n7 Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum: quia in corde suo dicit: Sedeo regina: et vidua non sum, et luctum non videbo.\n8 Ideo in una die venient plag\u00e6 ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur: quia fortis est Deus, qui judicabit illam.\n9 Et flebunt, et plangent se super illam reges terr\u00e6, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus:\n10 longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes: V\u00e6, v\u00e6 civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis: quoniam una hora venit judicium tuum.\n11 Et negotiatores terr\u00e6 flebunt, et lugebunt super illam: quoniam merces eorum nemo emet amplius:\n12 merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margarit\u00e6, et byssi, et purpur\u00e6, et serici, et cocci (et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et \u00e6ramento, et ferro, et marmore,\n13 et cinnamomum) et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et simil\u00e6, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum.\n14 Et poma desiderii anim\u00e6 tu\u00e6 discesserunt a te, et omnia pinguia et pr\u00e6clara perierunt a te, et amplius illa jam non invenient.\n15 Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes, ac lugentes,\n16 et dicentes: V\u00e6, v\u00e6 civitas illa magna, qu\u00e6 amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis:\n17 quoniam una hora destitut\u00e6 sunt tant\u00e6 diviti\u00e6, et omnis gubernator, et omnis qui in lacum navigat, et naut\u00e6, et qui in mari operantur, longe steterunt,\n18 et clamaverunt videntes locum incendii ejus, dicentes: Qu\u00e6 similis civitati huic magn\u00e6?\n19 et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes, et lugentes, dicentes: V\u00e6, v\u00e6 civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari de pretiis ejus: quoniam una hora desolata est.\n20 Exsulta super eam c\u00e6lum, et sancti apostoli, et prophet\u00e6: quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa.\n21 Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra jam non invenietur.\n22 Et vox cithar\u0153dorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius: et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius: et vox mol\u00e6 non audietur in te amplius:\n23 et lux lucern\u00e6 non lucebit in te amplius: et vox sponsi et spons\u00e6 non audietur adhuc in te: quia mercatores tui erant principes terr\u00e6, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes.\n24 Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est: et omnium qui interfecti sunt in terra.","title":"Vulgate: Revelation: Revelation Chapter 18","type":"page"}
